Skip to the text

Articulus 205

1. An omnia membra humani corporis resurgent. 2. An capilli et ungues resurgent. 3. An humores resurgent. 4. An totum quod fuit in humano corpore de veritate humanæ naturæ, resurget in ipso.

  1. OPORTET hominem perfectum resurgere, utpote a Deo (cujus perfecta sunt opera) suscitandum, et qui ad consequendam ultimam perfectionem ordinatur.12 Sed homo perfectus esse non potest, nisi totum quod in anima continetur implicite, exterius in corpore explicetur. Continet autem anima totum corpus et omnia membra, etiam ut causa efficiens, ut habetur secundo de Anima, et tertio de Animalibus. Ergo necesse est omnia membra quæ nunc sunt in humano corpore, in resurrectione reparari. Si enim aliquod membrorum corpori defuerit, non respondebit corpus animæ ad plenum proportionaliter: quod tamen oportet, non minus quam ad perfectionem artificiati requiritur ut suæ arti respondeat.

  2. In partibus corporis animati, quædam ordinantur ad operationes animæ exsequendas, ut sunt cor, hepar, manus et pes; quædam autem et ad ornatum et ad custodiam aliarum partium, sicut sunt capilli et ungues. Quum ergo homo resurget in omni perfectione suæ naturæ, oportet et pilos et ungues in ipso resurgere. Unde Christus Lucæ vicesimo primo:3 Capillus (inquit) de capite vestro non peribit.

  3. Humiditas illa quæ habet aliquam formam determinatam contentam inter partes corporis humani, sicut sanguis et alii tres humores, quos natura ordinat ad membra, quæ ex eis generantur, sed tamen habent aliquas formas determinatas, simul resurgent cum aliis partibus corporis. Pertinent enim ad perfectionem hujus individui resurgentis, non minus quam reliqua membra. Similiter humiditas illa quæ jam pervenit ad ultimam perfectionem quam natura intendit in corpore individui, quæ jam est dealterata et incorporata membris, et vocatur gluten, quum sit de substantia membrorum, resurget sicut et alia membra. Reliqui vero humores, qui secundum se ad perfectionem individui non spectant, non resurgent, cujusmodi sunt urina, sudor, sanies, semen, lac; et quicumque humores sunt in via transeundi de forma humoris in formam membri, ut sunt illi quos physici vocant ros et cambium. Quod ergo Apostolus dicit primæ ad Corinthios quintodecimo, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, de corruptione carnis et sanguinis dictum est, secundum B. Augustinum in epistola ad Consentium.4

  4. Sicut autem in humano corpore natura, forma, et species singularum partium ejus manent continuæ per totam vitam, sed materia partium et resolvitur per actionem caloris naturalis et de novo adgeneratur per alimentum; non est tamen alius homo numero secundum diversas partes et ætates, quamvis non quidquid est materialiter in homine secundum unum statum, sit in eo secundum alium statum: ita ad hoc quod resurgat homo idem numero, non requiritur quod quidquid fuit in eo materialiter secundum totum tempus vitæ suæ resumatur, sed tantum ex eo quantum sufficit ad complementum debitæ quantitatis. Et præcipue illud resumendum videtur, quod perfectius fuit sub forma et specie humanitatis exsistens.

Footnotes

  1. Deut. xxxii, 4. ↩

  2. Quæstio 80. ↩

  3. Luc. xxi, 18. ↩

  4. I Cor. xy, 50. ↩

Chapter 738 of 761