Skip to the text

Articulus 206

1. An omnes resurgent in eadem ætate, scilicet juvenili. 2. An omnes resurgent ejusdem staturæ. 3. An omnes resurgent in sexu virili. 4. An omnes resurgent in vita animali.

  1. STATUS ultimæ perfectionis humanæ naturæ est ætas juvenilis, quia ad hanc terminatur motus augmenti, et incipit motus decrementi.1 Quum ergo homo in maxima perfectione resurgat, omnes in illa ætate resurgent, tam pueri in quibus natura humana ad ultimam perfectionem nondum pervenit, quam senes in quibus jam ab ultima perfectione recessit. Quod testatur Paulus ad Ephesios quarto: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.2 Christus autem in ætate juvenili resurrexit: quæ secundum B. Augustinum, incipit circa annum tricesimum, qua ætate Christus passus est et resurrexit.

  2. In resurrectione, qua tota humana natura reparabitur, non solum attendendum est quod competit naturæ speciei, sed etiam quod competit naturæ individui. Competit autem naturæ individui, ut aliquem gradum quantitatis assequatur secundum proportionabilitatem caloris extendentis et humidi extensibilis. Quæ quia non sunt ejusdem virtutis in omnibus, ideo non omnes resurgent in eadem quantitate; sed quilibet resurget in illa quantitate ad quam fuisset perductus in termino augmenti per virtutem naturæ suæ propriæ, si ea non errasset aut defecisset. Nam licet natura speciei humanæ quantitatem habeat, quam nec excedat, nec ab ea deficiat; ea tamen non est accipienda secundum unam mensuram determinatam, sed habet aliquos gradus latitudinis.

  3. Quum per resurrectionem sint reparandi defectus naturæ, idcirco nihil eorum quæ ad perfectionem naturæ pertinent, a corporibus resurgentium auferetur. Sicut autem alia membra ad integritatem humani corporis pertinent, ita et ea quæ generationi deserviunt, tam in maribus quam in feminis. Resurgent ergo ea membra in utrisque. Deerit autem confusio mutuæ visionis, quia aberit libido incitans ad turpes actus, ex quibus confusio causatur.

  4. Vita animalis ordinatur per generationem ad subveniendum defectui qui per mortem accidit, et ad multiplicationem humani generis; et per comestionem, ad restaurationem deperditi, et ad augmentum quantitatis. Sed in statu resurrectionis genus humanum habebit totam multitudinem individuorum a Deo præfinitam, quia usque ad hoc resurrectio differetur. Similiter etiam quilibet homo resurget in debita quantitate; nec erit ultra mors, aut aliqua deperditio fiet a partibus hominis. Non erit ergo ibi actus generativæ et nutritivæ virtutis. Et ob id Matthaei vicesimo secundo, dicitur, quod in resurrectione neque nubent neque nubentur.3

Footnotes

  1. Quæstio 81. ↩

  2. Ephes. iv, 13. ↩

  3. Matth. xxii, 30. ↩

Chapter 739 of 761