Articulus 207
An Sanctorum corpora post resurrectionem futura sint impassibilia. 2. An impassibilitas erit œqualis omnibus. 3. An impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludet. 4. An futuri sint ibi omnes sensus in actu.
PROPRIE accipiendo passionem prout est (secundum Damascenum) motus præter naturam, non erit in corporibus Sanctorum potentialitas ad passionem, sed erunt penitus impassibilia. Cujus ista est ratio. Omnis passio fit per victoriam agentis super patiens: nam alias agens non assimilaret sibi patiens. Corpus autem humanum et quidquid in eo est elementarium qualitatum, erit perfecte subjectum animæ rationali. Quum ergo impossibile sit quod aliquid dominetur super patiens, nisi in quantum debilitatur dominium formæ propriæ supra materiam patientis (non enim materia subjicitur uni contrariorum, sine hoc quod tollatur dominium alterius super ipsam, vel saltem diminuatur): propterea non poterit in corporibus Sanctorum post resurrectionem ulla actio vel passio provenire a qualitatibus elementaribus, quæ sit contra dispositionem animæ, quæ intendit corpus conservare. Et ergo recte a B. Paulo de corpore glorioso dictum est primæ ad Corinthios quintodecimo : Seminatur in infirmitate, surget in virtute.1 Non est itaque opinandum qualitates activas et passivas, quæ sunt elementorum propria accidentia, aut earumdem actiones, auferri a corpore glorioso : harum enim actio ad mixtionem requiritur, et secundum prædominium unius vel alterius efficiuntur diversæ complexiones, quas oportet ponere in corpore resurgentis, quia ibi erunt carnes et ossa et hujusmodi partes, quibus omnibus non competit una complexio.
Impassibilitas si consideretur secundum suam causam, quæ est dominium animæ super corpus, causatum ex hoc quod anima fruitur Deo immobiliter; sic erit in uno major quam in alio : est enim in illo qui perfectius fruitur, major impassibilitatis causa. Si vero consideretur secundum se, quia sic solam negationem vel privationem importat; sic non suscipit magis et minus, sed erit omnibus æqualis.
Sensum aliquem esse in corporibus Sanctorum omnes ponunt. Alias enim corporalis vita somno magis compararetur quam vigiliæ : quod non competit illi perfectioni, eo quod in somno corpus sensibile non est in ultimo vitæ actu : propter quod somnus vitæ dimidium dicitur, primo Ethicorum. Sed quia in resurrectione natura speciei manebit eadem in homine et omnibus partibus ejus, Sancti tunc sentient : non tamen extra mittendo, sed per receptionem alicujus speciei sensibilis administratæ a rebus quæ sunt extra animam. Est enim natura sensus ut sit potentia passiva (ut in secundo de Anima probat Philosophus) : et ergo de ratione ejus est moveri a proprio activo, quod est res exsistens extra animam. Si enim organum sentiendi non moveatur a rebus, sed vel ab imaginatione, vel aliis viribus superioribus, non erit verum sentire, sed apparens, sicut patet in phreneticis et mente captis. Hoc tamen verum est, quod corpus gloriosum non recipit qualitatem rei sensibilis per immutationem naturalem organi, sicut manus fit calida ex contactu rei calidæ : quia hujusmodi receptio non parit sensum per se, ut patet in inanimatis, et immutat naturam patientis, quod corpori glorioso et impassibili non convenit. Sed recipitur qualitas sensibilis in organis sensuum Beatorum immutatione spirituali : sicut pupilla recipit speciem albedinis, et tamen illa non efficitur alba; secundum quod Philosophus dicit secundo de Anima, quod sensus est susceptivus specierum sine materia. Erit ergo sensus Beatorum in actu, sicut etiam in Apocalypsi dicitur :2 Videbit eum omnis oculus.
Excepto gustu (qui nutritivæ deservit, cujus actus in beatitudine non erit, nisi forte per immutationem linguæ ab aliqua humiditate), erunt omnes sensus Beatorum in actu. Olfactus quidem, quia Ecclesia canit quod odor suavissimus erunt corpora Sanctorum : nam licet evaporatio, quæ in quadam resolutione consistit, requiratur ad hoc quod odor in corporibus humiditate adspersus percipiatur; tamen quia in corporibus gloriosis erit odor in sua ultima perfectione, nulla humiditate adspersus, idcirco immutabit instrumentum sentiendi spirituali immutatione, absque aliqua evaporatione pertingente ad organum sensus. Similiter erit Beatis auditus, non quidem propter disciplinam, qua scientiam acquirant, sed propter perfectionem sensus et delectationem. Unde super illud Psalmi, Exsultationes Dei in gutture eorum, dicit Augustinus, quod corda et linguæ non deficient laudare Deum. De sensu tactus dubium non est, quum sit fundamentum omnium sensuum :3 sicut nec de visu, cujus tunc actus acutissimus erit, tum propter perspicuitatem medii, id est aeris, tum propter excellentiam diaphaneitatis in pupilla.
Footnotes
Chapter 740 of 761