Articulus 208
An subtilitas sit proprietas corporis gloriosi. 2. An quœcumque duo corpora, si- ve gloriosa, sive non gloriosa, non possint esse simul in eodem loco, nisi per solam virtutem divinam et miraculum. 3. An ex sua subtilitate removeatur a corpore glorioso necessitas existendi in æquali loco. 4. An corpus gloriosum ratione suæ subtilitatis sit impalpabile.
NOMEN subtilitatis, secundum Philosophum de Generatione, a virtute penetrandi est dictum.1 Inter corpora vero illis præcipue accommodatur quæ habent parvam quantitatem et parvam materiam. A quibus translatum est ad illa corpora quæ perfectissimo modo suis formis substant : quemadmodum dicimus subtilitatem esse in sole, luna, auro et hujusmodi, quæ perfectissime complentur in esse et virtute suæ speciei. Deinde transfertur etiam ad res incorporeas quantitate et materia carentes : sicut ad intellectum, quem subtilem dicimus, dum pertingit ad inspicienda intrinseca principia rerum et proprietates naturales latentes ; item ad sensum : visus enim subtilis dicitur, qui ad aliquod minimum videndum potest pertingere. Quod itaque Apostolus dicit corpus surrecturum spirituale, non sic intelligendum est, ut quidam hæretici putaverunt, quod per resurrectionem vertendum sit omnino in spiritum :2 sic enim non resurgeret idem homo, qui ex anima et corpore constat naturaliter. Neque etiam sic est intelligendum quod corpus quidem manebit, sed habebit subtilitatem secundum modum rarefactionis, ita quod erit aerium ac vento simile : quam B. Gregorius quartodecimo Moralium narrat quorumdam fuisse hæresim. Hoc enim esse non potest, quia corpus resurgens erit palpabile, sicut et corpus Christi post resurrectionem, utpote constans ex carnibus et ossibus, ut habetur Lucæ ultimo. Et Job nonodecimo dicitur :3 In carne mea videbo Deum. Corpus vero aerium non esset palpabile. Quod autem quidam asserunt corpora fore subtilia propter admixtionem quintæ essentiæ, id est cœlestis, apparentiam non habet, quia quinta essentia non admisceretur elementis ex quibus constat corpus humanum, quia non communicant in materia. Illa ergo complexio qua corpora gloriosa spiritualia futura sunt, id est subtilia, erit ex dominio animæ glorificatæ super ipsum corpus, ut sic corpus gloriosum spirituale dicatur quasi omnino subjectum spiritui. Unde Gregorius quartodecimo Moralium : Corpus gloriosum dicitur subtile per effectum spiritualis potentiæ.
Impossibile est quæcumque duo corpora esse simul in eodem loco, nisi per solam divinam virtutem et miraculum. — Pro cujus evidentia primum excludere oportet opinionem dicentium, sublata per dotem subtilitatis corpulentia, corpus gloriosum nec locum implere, et per consequens nec impedire coexsistentiam sui cum quovis alio corpore in eodem loco. Hoc enim stare non potest. Primo, quia quum (secundum Philosophum quarto Physicorum) vacuum sit locus non repletus corpore sensibili ; corpus autem gloriosum sit corpus sensibile, utputa palpabile (ut patet Lucæ ultimo), et in nullo diminutum quod ad integritatem corporis pertinet, vel ex parte materiæ, vel ex parte formæ, vel ex parte naturalium accidentium : insania videtur dicere, quod locus ubi esset corpus gloriosum, esset vacuus, id est non repletus corpore. Corpulentia vero quam dos subtilitatis aufert, quum sit inordinatio quædam materiæ non perfecte substantis suæ formæ, et ob id ad defectum naturæ pertinens (sicut adhærens corpori nihil facit ad hoc quod est replere locum) : ita ipsa sublata nihilo minus est corpus gloriosum repletivum loci. Quod enim aliquod corpus est repletivum loci, hoc habet per illud quod est de integritate suæ naturæ, et non ex aliquo defectu naturæ. Secundo, concesso quod corpus gloriosum non repleat locum, ex hoc tamen male infertur quod propterea non impediat coexsistentiam sui cum alio corpore in eodem loco, quum secundum Philosophum quarto Physicorum, et tertio Metaphysicæ, si ponantur dimensiones separatæ sine materia, illæ quidem non replebunt locum, sed tamen non poterunt esse simul cum alio corpore in eodem loco: sicut corpus mathematicum, quod nihil aliud est quam dimensiones separatæ, non potest simul esse cum alio corpore naturali sensibili.
Quo errore excluso, dicendum est quod qua ratione corpus nostrum nunc prohibetur esse simul cum alio corpore in eodem loco, eadem ratione nec duo corpora gloriosa, nec unum corpus gloriosum et aliud non gloriosum, possunt esse simul in eodem loco. Hæc autem ratio est sola quantitas dimensiva, secundum suam definitionem situm requirens: per quam et materia et forma, et quidquid est sensibilium qualitatum, situm habet. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul situatum cum alio corpore in eodem loco, nisi hoc quod in eo requirit diversum situm. Nam nihil est impeditivum identitatis, nisi quod est causa diversitatis. Quantitas autem dimensiva removeri non poterit a corpore glorioso per dotem subtilitatis. Manente itaque causa, manet et effectus, etc. Et hinc est quod dicit Boetius libro de Trinitate, quod duobus corporibus unum locum fingere non possumus, ut hanc saltem accidentium varietatem distinctio individuorum requirat.
Quia vero causa prima potest conservare rem in esse, cessantibus causis secundis, ut patet per primam propositionem libri de Causis; ideo divina virtute, et ea sola, fieri potest quod corpori remaneat esse distinctum ab alio corpore, quamvis ejus materia non sit distincta in situ a materia alterius corporis. Et sic miraculose fieri potest quod duo corpora sint in eodem loco. Unde et beata Virgo peperit Filium miraculose, corpore pueri exeunte, claustro pudoris integro remanente: sicut et Christus clausis januis ad discipulos intravit. — Credendum tamen est duo gloriosa corpora nunquam simul fore in eodem loco, tum quia servabitur in eis debitus ordo, qui distinctionem requirit, tum quia unum corpus gloriosum nunquam opponet se alteri.
Sed ne per miraculum quidem fieri potest, ut corpus gloriosum sit in minori loco quam sit sua quantitas. Hoc enim fieret: vel per variationem quantitatis circa eamdem materiam, ut scilicet materia quæ nunc subest magnæ quantitati, postea subsit parvæ; aut quod quantitas corporis gloriosi efficiatur minor se ipsa per variationem situs, ita scilicet quod partes gloriosi corporis subintrent se invicem, et sic redeat ad quantamcumque parvam quantitatem. Porro primum repugnat incorruptibilitati, quum nullus motus qui fit secundum aliquid intrinsecum rei, fieri possit sine passione abjiciente a substantia. Sequeretur etiam corpus gloriosum quandoque esse rarius, quandoque densius: quod superius est improbatum. Secundum vero esse non potest, quia repugnat rectæ dispositioni humani corporis, quæ requirit determinatum situm et distantiam partium.
Palpabile dicitur aliquod corpus ex duobus, scilicet ex qualitatibus tangibilibus, et ex hoc quod resistit tangenti ut non transeatur. Corpus ergo gloriosum a natura quidem sua habet qualitates quæ sunt natæ immutare tactum. Tamen sicut tale corpus est omnino subjectum spiritui, habens in sua potestate ut secundum eas immutet tactum, vel non immutet; ita et miraculose divina virtute contingere potest ad nutum ipsius, quod sit cum alio corpore in eodem loco, et sic non resistet ei transeunti. Unde secundum naturam suam palpabile est corpus gloriosum; sed ex virtute supernaturali ei competit, ut quum non vult, non palpetur a corpore non glorioso. Patet hoc in corpore Christi glorioso post resurrectionem, quod quum voluit, palpandum præbuit; quum rursus vellet, cessit et evanuit.
Footnotes
Chapter 741 of 761