Skip to the text

Articulus 209

1. An corpora gloriosa sint futura agilia.

2. An Sancti agilitate sua unquam utentur ut moveantur. 3. An movebuntur in instanti.

QUÆSTIO 84.

  1. POST resurrectionem anima beata perfecte dominabitur corpori, tum propter perfectionem virtutis, tum propter habilitationem corporis gloriosi ex redundantia gloriæ ab anima in ipsum : in tantum, ut non solum in ipso nihil sit quod resistat voluntati spiritus, quia hoc etiam fuit in corpore Adæ; sed etiam, sub eadem figura et quantitate, expeditum sit et habile ad obediendum spiritui sine ullo labore in omnibus motibus et actionibus animæ, etiam in his quæ ad sensum pertinent. Qua ratione a B. Paulo dictum videtur primæ ad Corinthios quintodecimo de corpore glorioso :1 Seminatur in infirmitate, surget in virtute, id est, secundum Glossam, mobile et vivum. Et hæc quidem perfectio, dos glorificati corporis dicitur : non quasi ipse in corpore sit propter dominium quintæ essentiæ (quam constat humano corpori non posse admisceri); sed animæ tribuitur, a qua sicut et gloria in corpus emanat. Siquidem corpus per dotem subtilitatis subjicitur animæ totaliter in quantum est forma corporis, dans ei esse specificum; et per dotem agilitatis subjicitur ei in quantum est motor. Ad cujus indigentiam aut imperfectionem non spectat, quod post resurrectionem corpora gloriosa deferantur in nubibus obviam Christo in aera ab angelis, ut dicit Glossa primæ ad Thessalonicenses quarto, sed reverentiam designat quam corporibus gloriosis et angeli et omnes creaturæ tunc exhibebunt.2

  2. Corpora Sanctorum aliquando moveri, necessarium est ponere propter corpus Christi, quod motum est in ascensione. Et Sanctorum corpora quæ de terra resurgent, ad cœlum empyreum ascendent. Sed etiam postquam cœlos conscenderint, verisimile est quod quandoque moveantur pro suæ libito voluntatis, ut illud quod habent in virtute, actu exercentes, divinam sapientiam commendabilem ostendant, et ut visus eorum reficiatur pulchritudine creaturarum diversarum, in quibus Dei sapientia eminenter relucebit. Unde Isaiæ quadragesimo dicitur : Current, et non laborabunt;3 volabunt, et non deficient. Et Sapientiæ tertio : Tanquam scintillæ in arundineto discurrent.4 Per quem motum nihil decedet eorum beatitudini, quæ consistit in visione Dei, quem ubique præsentem habebunt : sicut et de angelis dicit Gregorius, quod intra Deum currunt, quocumque mittantur.

  3. Velocissimum quidem ac imperceptibilem esse motum corporis gloriosi omnino verisimile est, eo quod virtus animæ glorificatæ excedat inæstimabiliter virtutem animæ non glorificatæ : sicut et Augustinus dicit in Quæstionibus de resurrectione, quod corpus gloriosum utraque intervalla pari celeritate attingit ut radius solis. Porro, quum impossibile sit, utpote contradictionem implicans, quod aliqua mutatio habens duos contrarios terminos quorum uterque est aliquid positive, sit instantanea, necessarium est dicere motum corporis gloriosi esse in tempore. Omnis enim motus qui est de extremo in extremum per medium, necessario est in tempore, quia ratio medii est quod prius attingatur a mobili quam extremum, ut patet quinto Physicorum. Prius autem et posterius non sunt nisi in tempore. Omnis autem motus corporis gloriosi est de extremo in extremum per medium : hoc siquidem habet naturæ cursus, quem nulla virtus creata potest immutare, cujusmodi est vis animæ motiva corporis gloriosi. Est ergo omnis motus gloriosi corporis in tempore. Et quia tempus, quantumcumque parvum accipiatur, est in infinitum divisibile, potest unum corpus gloriosum in minori tempore idem spatium pertransire quam aliud.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 43. ↩

  2. I Thess. iv, 16. ↩

  3. Is. xl, 31. ↩

  4. Sap. iii, 7. ↩

Chapter 742 of 761