Articulus 210
An claritas inerit corporibus gloriosis.
An claritas illa videri poterit ab oculo non glorioso. 3. An corpus gloriosum necessario videbitur a corpore non glorioso.
CORPORA Sanctorum fore lucida post resurrectionem, Christus ostendit apud Matthæum tertiodecimo:12 Tunc fulgebunt (inquiens) justi sicut sol in regno Patris eorum. Et Sapientiæ tertio: Fulgebunt justi et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.3 Item primæ ad Corinthios quintodecimo, Seminatur in ignobilitate, surget in gloria:4 quod ad claritatem pertinet, ut patet ex antecedentibus, ubi gloria corporum resurgentium comparatur claritati stellarum. Quæ quidem claritas non aliunde causabitur, quam ex redundantia gloriæ animæ in corpus: sicut in vitro resplendet color corporis contenti in eo. Et ideo secundum quod anima fuerit majoris claritatis secundum majus meritum, ita erit et differentia claritatis in corpore, sicut patet primæ ad Corinthios quintodecimo.5
Poterit autem ea gloriosi corporis claritas videri ab oculo non glorioso. Nam lux seu claritas secundum id quod est, nata est movere visum; et visus secundum id quod est, natus est lucem percipere. Si ergo esset visus aliquis qui non posset aliquam lucem percipere omnino, vel ille visus diceretur æquivoce, vel lux illa: quod non potest dici in proposito. Est enim claritas gloriæ et claritas naturæ ejusdem generis quantum ad speciem, licet non quantum ad causam. Unde sicut claritas naturæ ratione suæ speciei est proportionata visui, ita et claritas gloriosa. Et hoc experimento probatum est in transfiguratione Christi, quando claritatem corporis ejus oculi discipulorum nondum glorificati viderunt. Impii quoque, quorum non erunt glorificati oculi, videbunt in judicio justorum gloriam, in augmentum sui supplicii, ut habetur Sapientiæ quinto. Sed non plene viderent eorum gloriam, nisi et claritatem ipsorum inspicerent.
Quia vero claritas corporis gloriosi provenit ex merito voluntatis, ideo voluntati plene subditur, ut secundum ejus imperium videatur, vel non videatur: adeo ut in potestate hominis gloriosi futurum sit, ut claritatem suam ostendere possit vel occultare, quum velit, citra mutationem alicujus proprietatis quæ sit de perfectione corporis gloriosi. Nam agere vel non agere in aliquod extrinsecum, cujusmodi est actio visibilis secundum quod agit in visum, non facit aliquam mutationem in ipso agente; et corpus gloriosum est instrumentum summe obediens principali agenti. Et hinc est quod de corpore Christi post resurrectionem legimus Lucæ ultimo, quod quum voluit, videbatur a discipulis, et quum nollet videri, disparuit.
Footnotes
Chapter 743 of 761