Articulus 211
An corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurgent.1 2. An eorum corpora erunt incorruptibilia. 3. An erunt impassibilia.
QUIDQUID defectus vel turpitudinis ex mutilatione vel corruptione vel debilitate naturæ seu principiorum naturalium in corpore fuit, totum in resurrectione removebitur, sicut lippitudo, febris, et similia.2 Quorum omnium hæc est ratio, quod auctor qui naturam condidit, in resurrectione naturam corporum integre reparabit. In hac enim reparatione magis attendi naturæ perfectionem quam conditionem quæ prius fuit, etiam hinc evidenter convincitur quia illi qui infra perfectam ætatem decedunt, in statura juvenilis ætatis resurgent. Et primæ ad Corinthios quintodecimo dicitur universaliter de omnibus resurgentibus, quod mortui resurgent incorrupti. Quod ergo aliqui asserunt defectus et deformitates in corporibus damnatorum oportere remanere propter damnationem, qua ad summam miseriam deputantur, cui nihil possit incommoditatis subtrahi, non est conveniens.3 Ultima namque damnatorum miseria non excludit omne bonum: quia malum, si sit integrum, corrumpit se ipsum, ut dicit Philosophus quarto Ethicorum. Unde oportet quod miseriæ damnatorum substernatur bonum naturæ in ipsis. Soli proinde defectus qui ex naturalibus principiis in humano corpore naturaliter consequuntur, sicut ponderositas, passibilitas, et similia, in corporibus damnatorum erunt. Hos siquidem defectus ab electorum corporibus gloria resurrectionis excludet.
Corpora quoque damnatorum, post resurrectionem, cessante motu cœli, corrumpi non poterunt: tum quia hoc divinæ justitiæ deservit, ut perpetuo viventes perpetuo puniantur, secundum quod dicitur Matthæi vicesimo quinto, Ibunt hi in supplicium æternum;4 tum quia corruptio est terminus alterationis, sicut et generatio. Quum autem primum cœlum sit alterans per motum suum localem, et alia omnia agentia, secunda in virtute ipsius agant et quasi ab ipso mota, oportet quod cœli motu cessante, nihil sit agens, nullaque qualitas quæ possit corpus humanum per alterationem aliquam transmutare a naturali sua proprietate. Remoto enim principio motus, necesse est et ipsum motum removeri.
Quia igitur post resurrectionem, motu cœli cessante, non poterit aliquod corpus alterari a sua naturali qualitate, ut dictum est, nullum corpus pati poterit passione naturæ, quæ est per receptionem consimilis formæ secundum esse naturale materialiter ab agente, sicut recipitur calor ab igne in aere aut ligno. Unde quantum ad hunc modum erunt corpora damnatorum impassibilia, sicut et incorruptibilia. Sed cessante motu cœli, adhuc remanebit passio quæ est per modum animæ (quomodo recipitur aliquid in alio spiritualiter per modum cujusdam intentionis, sicut similitudo coloris recipitur in aere vel in pupilla), quia tunc et aer a sole illuminabitur, et colorum deferet differentias ad visum. Unde secundum hunc modum non erunt corpora damnatorum impassibilia, quia sensibile non solum natum est delectare vel affligere sensum, secundum quod agit actione naturæ confortando vel corrumpendo organum, sed etiam secundum quod agit actione spirituali: quia quando sensibile est in debita proportione ad sentiendum, delectat; econverso autem quando se habet in superabundantia aut defectu. Unde et colores medii et voces consonantes sunt delectabiles; inconsonantes autem offendunt auditum.
Footnotes
Chapter 744 of 761