Articulus 212
An cognoscet quilibet homo in judicio omnia peccata sua. 2. An poterit quilibet omnia merita et demerita sua et aliena uno intuitu videre.
IN illo extremo ac communi omnium hominum judicio, oportet quod omnium operum suorum quisque notitiam habeat. Necesse quippe est, ut testis, accusator, et defensor in quolibet judicio notitiam habeat eorum quæ in judicio versantur. Porro, secundum Apostolum secundæ ad Corinthios quinto, judicandum ibi erit de omnibus operibus bonis et malis;1 et unusquisque erit sui ipsius testis, accusator ac defensor, prout dicitur ad Romanos secundo, quod in die quum judicabit Dominus, testimonium reddet unicuique sua conscientia, et cogitationes erunt accusantes et defendentes.2 Hoc autem, teste B. Augustino vicesimo de Civitate Dei, fiet quadam divina virtute, ut cuncta quæ fecerit homo revocentur ei ad memoriam: tali quidem æquissima conditione, ut et boni de peccatis quæ eis per misericordiam relaxata sunt, non doleant, damnatos vero etiam bonorum recordatio (si qua fecerunt) magis torqueat, eo quod eorum remunerationem ac fructum sua ingratitudine ac negligentia perdiderunt. Est etenim dolor maximus multa bona opera perdidisse.
Sicut vero tunc quilibet sua merita vel demerita reducet ad memoriam; ita etiam et aliena suæ subjacebunt cognitioni; ut divina justitia, quæ nunc plerosque latet, omnibus evidenter appareat. Nam sicut oportet judicem et assessorem judicis merita causæ cognoscere ad hoc quod sententiam justam proferant; ita oportet, ad hoc quod justa sententia appareat, quod omnibus sententiam cognoscentibus merita innotescant. Cognoscentur itaque ab impiis quoque peccata justorum, ut Davidis, Petri, Matthæi, Magdalenæ, ac reliquorum, quæ in eis per pœnitentiam deleta sunt: ex hoc enim cognoscetur eorum pœnitentia, per quam pervenerunt ad gloriam omnis erubescentiæ ac verecundiæ nesciam. Est autem credibile de Sanctis, qui omnia in uno ac simplicissimo Deo vident, quod omnia merita et demerita, et sua et aliena, simul in instanti videant. Damnati vero, quorum non est elevatus intellectus ut possint Deum videre, et in eo omnia, singula considerabunt, non tamen in instanti, sed in tempore brevissimo, divina virtute ad hoc adjuvante: sicut Augustinus dicit vicesimo de Civitate Dei, quod omnia mentis intuitu mira celeritate enumerabuntur. Quod tamen impossibile non erit, quia in quolibet parvo tempore sunt infinita instantia in potentia.
Footnotes
Chapter 745 of 761