Skip to the text

Articulus 213

  1. An generale judicium sit futurum. 2. An quantum ad disceptationem fiet per vocalem locutionem. 3. An fiet tempore et loco incognitis.

QUÆSTIO 88. 1. QUEMADMODUM est duplex Dei operatio: una quidem, qua res primitus in esse produxit, instituens naturam, et distinguens ea quæ ad completionem ejus pertinent, a quo quidem opere Deus dicitur quievisse;1 alia vero, qua operatur in gubernatione creaturarum, de qua Joannis quinto, Pater meus usque modo operatur, et ego operor:2 ita oportet esse duplex judicium: unum quidem particulare, respondens operationi gubernationis, per quod unusquisque singulariter pro suis operibus judicatur, non solum secundum quod sibi competit, sed secundum quod competit gubernationi universi, ut patet ad Hebræos undecimo;3 aliud vero judicium universale, respondens primæ rerum productioni in esse, ut videlicet sicut tunc omnia processerunt immediate a Deo, ita tunc ultima completio mundo detur, unoquoque accipiente finaliter quod ei debetur secundum se ipsum. Unde Matthæi duodecimo dicitur:4 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Et Joannis quinto: Procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ;5 qui vero mala, in resurrectionem judicii.

  1. Quamvis autem Christus in forma humana judicabit, in qua ab omnibus corporaliter possit videri; probabilius tamen æstimatur, quod totum illud judicium, et quoad discussionem, et accusationem malorum, et commendationem bonorum, et quoad sententiam de utrisque, mentaliter perficietur. Nam Christi apparitio subito fieri poterit. Sed si vocaliter singulorum facta narrarentur, inæstimabilis magnitudo temporis ad hoc exigeretur, sicut Augustinus dicit vicesimo de Civitate Dei. Et proinde quæ Matthæi vicesimo quinto dicuntur, non vocaliter, sed mentaliter intelligenda sunt esse perficienda.6

  2. Quantum itaque ad tempus ac locum illius judicii attinet, probabile quidem videtur, non autem certum aut evidens, quod circa locum montis Oliveti Christus judicaturus descendet, sicut et inde in cœlum ascendit, sicut Joelis tertio dicitur: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum eis.7 Cognitio vero finis mundi ac tempus extremi judicii soli Deo reservatur, secundum quod dicitur Actuum primo : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. Sicut enim Deus operatur quædam in quibus ei nulla creatura cooperatur, ita et cognoscit quædam quæ a nulla pura creatura cognoscuntur :8 cujusmodi sunt illa quæ soli divinæ subjacent potestati, ut est creatio mundi et ejus terminus. Unde Marci tertiodecimo : De die illa nemo scit, nec angeli in cœlo, nec Filius scit, nisi Pater. Et primæ ad Thessalonicenses quinto : Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.

Footnotes

  1. Gen. II, 2. ↩

  2. Joann. v, 17. ↩

  3. Hebr. XI, 40. ↩

  4. Matth. XII, 41. ↩

  5. Joann. v, 29. ↩

  6. Matth. XXV, 34 et seq. ↩

  7. Joel III, 2. ↩

  8. Act. 1, 7. ↩

Chapter 746 of 761