Skip to the text

Articulus 214

  1. An aliqui angeli et homines cum Christo judicabunt. 2. An judiciaria potestas correspondebit voluntariæ paupertati. 3. An post diem judicii dœmones exsequentur sententiam Judicis in damnatos. 4. An omnes homines tam boni quam mali comparebunt in judicio ut judicentur. 5. An angeli in futuro judicio judicabuntur.

  2. LICET vero tota Trinitas judicet per auctoritatem, Filio tamen peculiariter attribuitur judicium, quia secundum humanam naturam omnibus apparebit, tam bonis quam malis.1 Unde Joannis quinto : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Quum autem assessores judicis debeant judici esse proportionales vel conformes, angelis non competit judicare cum Christo, eo quod illi secundum humanam naturam, in qua omnibus tam bonis quam malis videri possent, non sint conformes :2 sed sunt, vel ministri Judicis (ut dicitur Matthæi tertiodecimo :3 Mittet Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala);4 vel testes humanorum actuum, sub quorum custodia homines bene vel male egerunt.5 Unde Matthæi vicesimo quinto dicitur : Quum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo.6 —

Soli itaque homines sancti ac viri perfecti cum Christo judicabunt, in quantum in eis continentur decreta divinæ justitiæ, ex quibus homines judicabuntur, et in quorum cognitionem alios ducent, ut sciant quid juste pro meritis eis debeatur. Et sic ipsa revelatio justitiæ dicitur judicium : sicut si liber in quo continetur lex, judicare dicatur. Unde Apocalypsis vicesimo dicitur : Judicium sedit, et libri aperti sunt.7 Et Richardus de S. Victore :8 Judices, inquit, coram judicandis decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem, inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quæ ad judicium pertinent revelare.

  1. Judicare multipliciter dicitur. Uno modo, quasi causaliter : ut dicatur illud judicare, unde apparet aliquis judicandus, sicut Matthæi duodecimo dicitur, quod viri Ninivitæ surgent in judicio, etc. Ex comparatione enim eorum aliqui judicandi ostenduntur.9 Et sic judicare in judicio communiter est bonorum et malorum. Alio modo dicitur judicare, quasi interpretative : quomodo illi judicare dicuntur, qui consentiunt judici, ejus sententiam approbando. Interpretamur enim aliquem facere, qui facienti consentit. Et sic judicare est omnium electorum, etiam angelorum. Unde Sapientiæ tertio dicitur :10 Judicabunt Sancti nationes.

Ceterum, judicare eo modo quem articulo præcedenti posuimus, etsi solis sanctis hominibus conveniat, non tamen concedendum est omnibus convenire; sed illis dumtaxat qui hic in voluntaria pauperate Christum sunt imitati : et hoc, propter tria. Primo, ratione congruitatis, quia in his qui omnibus quæ mundi sunt contemptis, soli Christo inhærent, non est aliquid quod eorum judicium a veritate deflectat. Unde idonei ad judicandum redduntur, quasi veritatem justitiæ præ omnibus diligentes. Secundo, ratione meriti, quia humilitati respondet exaltatio pro merito. Inter omnia autem quæ hominem in hoc mundo despectum faciunt, præcipue est paupertas. Unde et pauperibus excellentia judiciariæ potestatis promittitur, ut sic qui propter Christum se humiliat, exaltetur. Tertio, quia paupertas disponit ad prædictum modum judicandi. Est enim prima dispositio in progressu ad perfectionem : in qua habebit homo cor edoctum omni divina veritate, secundum quam aliquis Sanctorum judicare dicitur. Et sic Job tricesimo sexto dicitur :11 Non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. Et super illud Matthæi nonodecimo, Vos qui reliquistis omnia, dicit Glossa :12 Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Deum, hi judices erunt; qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur.

  1. Verius existimandum est, post diem judicii dæmones fore exsecutores sententiæ Judicis in damnatos. Sicut enim ordo servabitur in salvatis, quod quidam a quibusdam illuminabuntur et perficientur, eo quod ordines cœlestis hierarchiæ perpetui erunt; ita servabitur ordo in pœnis, ut homines per dæmones puniantur, ne totaliter divinus ordo qui angelos medios inter naturam humanam et divinam constituit, annulletur.

  2. Congruum quidem est, ut sicut Christus in passionis suæ humilitate sanguinem suum fudit pro omnibus, quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad efficaciam; ita omnes in judicio congregentur ad videndam ejus exaltationem in humana natura, secundum quam constitutus est judex vivorum et mortuorum, ut habetur Actuum decimo.13 Hæc etenim excellentia debetur in præmium illi summæ humilitati quam in passione Christus pro omnibus exhibuit. Unde Apocalypsis primo dicitur : Ecce venit in nubibus, et videbit eum omnis oculus.14 — Sed quum ad judicium duo pertineant, videlicet discussio meritorum, et retributio præmiorum : omnes quidem homines judicabuntur quantum ad receptionem præmiorum, prout Paulus dicit secundæ ad Corinthios quinto : Omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.1516 Sed quantum ad discussionem meritorum, illi tantum judicabuntur in quibus est meritorum bonorum cum malis permixtio : cujusmodi sunt soli fideles. Nam ad minus actum fidei laudabilem habent, per quam cives fuerunt, saltem numero, civitatis Dei : quare et judicabuntur sicut cives, in quos sine discussione meritorum sententia mortis non fertur. Si vero super fidei fundamentum ædificant lignum, fœnum, stipulam, amantes adhuc sæcularia, et terrenis negotiis impediti, ita tamen quod nihil Christo præponant, sed studeant peccata eleemosynis expiare : tales quantum ad hoc et judicabuntur, et salvabuntur. Discussio ergo meritorum neque in infidelibus locum habet, eo quod sublato fidei fundamento, non est in eis aliqua permixtio bonorum operum vel meritorum ad mala, quæ discussionem requirat; sed condemnabuntur sicut hostes, qui consueverunt apud homines absque meritorum audientia exterminari. Neque similiter locum habet in quibusdam fidelibus, qui ædificantes super fidei fundamentum aurum, argentum, et lapides pretiosos, divinis servitiis totaliter insistunt, nullam admixtionem notabilem alicujus mali meriti habentes.17

  3. Directe loquendo, nulli angeli in illo judicio judicabuntur : quia neque pro propriis meritis tunc mercedem accipient, quam in principio receperunt, quibusdam ad beatitudinem sublimatis, aliis vero demersis ad miseriam; nec judicium discussionis in eis locum habebit, eo quod in bonis nihil mali invenietur, nec in malis angelis quidquam boni ad judicium illud spectans. Sed indirecte judicium illud quodammodo angelos respiciet, in quantum actibus humanis fuerunt commixti, vel inducendo ad bonum, vel incitando ad malum. Qua ratione tunc angeli boni magis gaudebunt; mali vero tunc amplius torquebuntur : quod ad retributionem alicujus præmii, saltem accidentalis, videtur pertinere.

Footnotes

  1. Quæstio 89. ↩

  2. Marc. xiii, 32. ↩

  3. Joann. v, 27. ↩

  4. Matth. xiii, 41. ↩

  5. 1 Thess. v, 2. ↩

  6. Matth. xxv, 31. ↩

  7. Apoc. xx, 4, 12; ↩

  8. Dan. vii, 10. ↩

  9. Matth. xii, 41. ↩

  10. Sap. iii, 7, 8. ↩

  11. Job xxxvi, 6. ↩

  12. Matth. xix, 27, 28. ↩

  13. Act. x, 42. ↩

  14. Apoc. i, 7. ↩

  15. II Cor. v, 10; ↩

  16. Rom. xiv, 10. ↩

  17. I Cor. iii, 12. ↩

Chapter 747 of 761