Articulus 215
1. An Christus in forma servi sit judicaturus. 2. An apparebit in forma humanitatis gloriosa. 3. An ejus divinitas poterit sine gaudio videri.
QUÆSTIO 90.
CONVENIENS est ut ipse Christus secundum humanam naturam in finali judicio appareat: tum quia secundum hanc dominium habet super homines ratione redemptionis, sicut dicitur ad Romanos quartodecimo, In hoc Christus mortuus est et resurrexit, ut vivorum et mortuorum dominetur;1 tum quia finale judicium ad hoc ordinatur, ut aliqui admittantur ad regnum, et aliqui a regno excludantur. Ad regnum autem nemo admitteretur per sola bona creationis, nisi redemptionis beneficium adderetur, propter impedimentum quod naturæ creatæ supervenit ex peccato primi parentis. Et ergo bene dicitur Actuum decimo, quod Christus constitutus sit a Deo judex vivorum et mortuorum.2
Christus in primo quidem adventu in forma nostræ infirmitatis apparuit. Ad hoc nempe tunc venit, ut pro nobis apud Patrem satisfaceret. In secundo vero adventu in forma gloriosa apparebit, quia quum ad hoc veniet ut justitiam Patris in homines exsequatur, demonstrare gloriam suam debebit, quæ inest ei ex communione ad Patrem. Unde Lucæ vicesimo primo dicitur: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.3
Quum vero Deus essentialiter sit ipsa bonitas, non poterit Divinitas ab aliquo intellectu sine gaudio videri. Res siquidem quæ sunt delectabiles per participationem bonitatis, quæ est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, possunt apprehensæ non delectare; sed id quod per essentiam suam est bonitas, impossibile est quod ejus essentia apprehensa non delectet. Nihil etenim admixtum habet vel habere potest propter quod non sit delectabilis et appetibilis.
Footnotes
Chapter 748 of 761