Articulus 216
1. An mundi innovatio sit futura. 2. An motus corporum cœlestium in illa innovatione cessabit. 3. An in corporibus cœlestibus ac elementis claritas augebitur in illa innovatione. 4. An animalia et plantæ tunc remanebunt.
- AD perfectionem futuræ beatitudinis requiritur ut homo divinam essentiam videat, non tantum immediate per cognitionem intellectivam; sed et per potentiam sensitivam, oculo videlicet carnis, eamdem in suis effectibus corporalibus mediate inspiciat, in quibus manifesta indicia divinæ majestatis apparebunt, et præcipue in carne Christi, et post hoc in corporibus Beatorum, et deinceps in omnibus aliis corporibus. Et ideo ne quid solatii desit cognitioni hominis etiam sensitivæ, oportebit alia quoque corpora quæ ministerio hominis sunt subjecta, majorem influentiam divinæ bonitatis suscipere: non quidem speciem variantem, sed addentem cujusdam gloriæ perfectionem. Et hæc erit mundi innovatio. Unde homine glorificato, simul mundus innovabitur. Propter quod dicitur Isaiæ sexagesimo quinto: Ecce ego creo novos cœlos et novam terram;1 et non erunt in memoria priora. Et Apocalypsis vicesimo primo: Vidi cœlum novum et terram novam:2 primum enim cœlum et prima terra abiit.
QUÆSTIO 91.
Quia vero corpus cœleste servit homini, in quantum per motum suum multiplicatur genus humanum, et generantur plantæ et animalia quæ in usum hominum sunt necessaria, et etiam temperies in aere efficitur, conservans hominis sanitatem: idcirco in illa mundi innovatione, quando completo illo præfinito numero electorum, nec generatio deinceps erit, nec homo alimentis corporalibus indigebit, nec ab aliqua aeris dispositione sanitas ejus dependebit, motus quoque cœli divina voluntate cessabit. Unde tunc neque sol occidet, nec luna minuetur, sicut dicitur Isaiæ sexagesimo.3 Quare nec ulla dierum ac noctium erit vicissitudo.
Innovatio mundi ordinatur ad hoc quoque, ut homo etiam sensu in corporibus quodammodo per manifesta indicia Divinitatem videat. Creatura vero præcipue in Dei cognitionem ducit sua specie et decore, sicut dicitur Sapientiæ tertiodecimo : magnitudine speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit videri creator eorum.4 Et ideo corpora cœlestia, quorum pulchritudo potissimum in luce consistit, quantum ad claritatem innovabuntur. Unde Isaiæ tricesimo dicitur : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum.5 — Quum autem corpora inferiora communicent cum cœlestibus in natura lucis et diaphani, ut dicitur secundo de Anima, oportet et ea in hac innovatione maxime perfici secundum claritatem. Unde omnia elementa claritate quadam vestientur. Dicitur enim, quod terra erit in superficie exteriori pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, et ignis ut luminaria cœli.
Homine itaque ad statum incorruptionis ac perpetuæ quietis resurgente, omnia illa ac sola perire oportet, quæ ad incorruptionem ac quietem nullum omnino ordinem habent : cujusmodi sunt animalia bruta, plantæ, mineralia, et omnia corpora mixta, quæ corrumpuntur et secundum totum et secundum partem : ex parte materiæ quidem, quæ formam amittit ; ex parte formæ vero, quia actu non manet. Mundi siquidem innovatio propter hominem fiet, et ideo oportet hominis innovationi omnia conformari.
Footnotes
Chapter 749 of 761