Skip to the text

Articulus 217

  1. An intellectus humanus possit pervenire ad videndum Deum per essentiam. 2. An Sancti post resurrectionem Deum corporalibus oculis sint visuri. 3. An Sancti videntes Deum per essentiam omnia videbunt quæ Deus in se ipso videt.

  2. QUEMADMODUM visus non cognoscit albedinem, nisi in eo recipiatur similitudo albedinis secundum rationem suæ speciei ; ita intellectus nullam quidditatem potest intelligere, nisi in eo fiat similitudo ejusdem rationis secundum speciem. Porro intellectus humanus cognoscit quidditatem divinæ essentiæ : in hoc quippe sita est hominis ultima perfectio et beatitudo, sicut patet Joannis septimodecimo : Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1 Deus ergo ac divina essentia quum sit ens per se subsistens, non habens in se aliquid præter id quod est intelligibile in ipsa, nec sit perfecte repræsentabilis per ullam speciem cujusvis creaturæ, debet esse forma, non solum quæ intelligitur, sed etiam per quam intellectus ipsummet Deum intelligat. Et per consequens intellectus humanus intelligit Deum ac divinam essentiam immediate. Et hoc est quod Paulus dicit primæ ad Corinthios tertiodecimo :

Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.2 Et primæ Joannis tertio : Quum apparuerit (inquit), similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.3

  1. Deus autem nullo modo videri potest corporali oculo aut percipi aliquo alio sensu, sicut sensibile per se, nec hic, nec in patria, sensu exsistente utrobique ejusdem rationis. Per se enim sentitur quod per se passionem ingerit sensui corporali : vel sicut sensibile commune, ut sunt magnitudo, numerus, motus, etc. ; vel sicut sensibile proprium, ut est color respectu visus. Quum autem sensus, in quantum hujusmodi, utatur organo corporali, non potest in eo aliquid recipi nisi corporaliter. Omne enim quod recipitur, ad modum recipientis recipitur. Igitur divina essentia, quæ omnino est incorporea, nequaquam videri poterit aut percipi ullo sensu corporali per se, sed per accidens tantum : quia etsi per se non inferat passionem sensui, neque secundum rationem communis sensiblis, neque secundum rationem sensibilis proprii; conjungitur tamen ei quod per se potest sensui inferre passionem, utpote corpori Christi. Denique visus corporalis tantam gloriam Dei inspiciet in corporibus et præcipue gloriosis, ex una parte; et ex altera parte, intellectus tam clare Deum videbit, quod in rebus visis Deus percipietur, sicut in locutione percipitur vita. Unde Augustinus in fine de Civitate Dei: Valde credibile est, inquit, nos visuros mundana corpora tunc cœli novi et terræ novæ, ut Deum ubique præsentem et universa corpora gubernantem clarissima perspicuitate videamus: non sicut nunc invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur;4 sed sicut homines mox ut adspicimus, vivere non credimus, sed videmus.

  2. Notitia Dei est duplex, videlicet: notitia visionis, qua videndo suam essentiam cognoscit omnia quæ sunt, erunt, vel fuerunt, quasi præsentia; et notitia simplicis intelligentiæ, qua videndo suam essentiam, cognoscit omnia ea quæ possunt fieri, quamvis nunquam futura sint. Quum ergo quantitas divinæ potentiæ attendatur secundum ea quæ potest: si aliquis intellectus videret in divina essentia omnia quæ Deus potest facere, tanta esset quantitas in intelligendo, quanta est quantitas divinæ potentiæ in producendo effectus, et ita comprehenderet divinam essentiam: quod est impossibile omni intellectui creato. Et per consequens, est impossibile quod intellectus aliquis creatus, videndo divinam essentiam, cognoscat omnia quæ Deus potest. Illa autem omnia quæ Deus scit notitia visionis, aliquis intellectus creatus cognoscit in Verbo, scilicet anima Christi. Sed de aliis videntibus divinam essentiam dicendum est, quod ante diem judicii non omnia videant quæ Deus videt, eo quod divinam essentiam non comprehendant. Porro post diem judicii, quando gloria hominum et angelorum erit penitus consummata, probabile est quod omnes Beati scient omnia quæ Deus scientia visionis novit: ita tamen quod non omnes omnia videant in divina essentia. Sed anima Christi ibi plene videbit omnia, sicut et nunc videt. Alii autem videbunt ibi plura vel pauciora, secundum gradum quo Deum cognoscent. Et sic anima Christi de his quæ præ aliis videt in Verbo, omnes alias illuminabit. Unde dicitur Apocalypsis vicesimo primo, quod claritas Dei illuminat civitatem Beatorum, et lucerna ejus est Agnus.5

Footnotes

  1. Joann. xvii, 3. ↩

  2. I Cor. xiii, 12. ↩

  3. I Joann. iii, 2. ↩

  4. Rom. 1, 20. ↩

  5. Apoc. xxi, 23. ↩

Chapter 750 of 761