Articulus 218
An beatitudo Sanctorum sit major futura post diem judicii, quam ante resurrectionem fuerit. 2. An beatitudinis gradus mansiones dici debeant secundum diversos caritatis gradus distinctæ.
BEATITUDINEM Sanctorum post resurrectionem augeri quidem extensive manifestum est, quia beatitudo tunc erit non solum in anima, sed etiam in corpore:1 ob quam causam etiam animæ beatitudo augebitur extensive, in quantum anima non tantum gaudebit de proprio bono, sed etiam de bono corporis. Præterea, quum anima perfectius esse habeat in corpore quam extra corpus (unde et naturaliter appetit illi uniri), quanto anima erit post resurrectionem in natura perfectior, tanto et perfectius habebit suam operationem, in qua consistit felicitas: et per consequens, quanto fuerit conveniens animæ operatio perfectior, tanto erit et delectatio major, ut dicitur decimo Ethicorum. Et hoc est quod super illud Apocalypsis sexto, Vidi sub altari animas interfectorum, dicit Glossa:2 Modo animæ Sanctorum sunt sub, id est in minori dignitate, quam sint futuræ.
Diversi modi consequendi finem ultimum, diversæ mansiones dicuntur. In quolibet namque motu, ipsam quietem in fine motus dicimus collocationem seu mansionem. Actus autem appetitus et voluntatis, motus quidam est. Ipsa igitur assecutio finis appetitivi motus, dicitur mansio aut collocatio in fine. Et ergo licet unus sit locus spiritualis, ac unum objectum beatificum omnium Beatorum, sicut et omnium levium unus est locus corporalis sursum; tamen quia ex parte Beatorum diversi sunt gradus appropinquandi ad locum illum sive objectum, ideo habent diversas mansiones secundum differentiam spiritualis levitatis, quæ est per caritatem. Ipsa siquidem est principium distinctivum mansionum seu graduum beatitudinis, propinquum et remotum: propinquum quidem, per modum dispositionis in patria, ubi quanto quisque fuerit in caritate perfectior, tanto erit divinæ claritatis capacior; remotum vero, per modum meriti in viatoribus. Vis enim merendi in omnibus virtutibus, non est ex ipsa substantia actus meritorii, sed ex caritate quæ habet ipsum Deum pro objecto.
Footnotes
Chapter 751 of 761