Skip to the text

Articulus 219

  1. An Beati qui sunt in patria, miserias damnatorum sine compassione videant. 2. An Beati de damnatorum pœnis lætentur.

  2. MISERICORDIA vel compassio hoc modo ex electione rationis nascitur, prout aliquis vult malum alterius repelli.1 Peccatores autem quamdiu sunt in hoc mundo, possunt sine præjudicio divinæ justitiæ in beatitudinem transferri a statu peccati et miseriæ: et ideo Beatorum compassio ad eos locum habet. Quia vero unumquodque ex comparatione contrarii magis cognoscitur; ideo ut beatitudo Sanctorum eis magis complaceat, et de ea uberiores Deo gratias agant, datur eis quidem ut miseriam damnatorum videant, secundum quod dicitur Isaiæ ultimo:2 Egredientur et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me. Attamen, quia secundum divinam voluntatem, cui et Sanctorum voluntas est conformis, transferri non possunt ab hac miseria ad beatitudinem; ideo Beati qui sunt in gloria, secundum rectam electionem nullam compassionem habent ad damnatos.

  3. Sancti ergo etsi videant pœnas damnatorum sine ulla compassione, non tamen de eis lætabuntur per se, et in quantum hujusmodi. Hoc quippe spectat ad odium. Porro, quia et in illis damnatorum miseriis considerabunt divinæ justitiæ rectitudinem et suam liberationem, lætabuntur de eis saltem per accidens. Unde in Psalmo dicitur: Lætabitur justus quum viderit vindictam;3 et Isaiæ ultimo, Erunt usque ad satietatem visionis omni carni.4 Nam et Deus tali modo de damnatorum pœnis lætatur, in quantum scilicet per suam justitiam sunt ordinatæ, sicut Proverbiorum primo dicitur: Ego quoque in interitu vestro ridebo, etc.5

Footnotes

  1. QUÆSTIO 94. ↩

  2. Is. LXVI, 24. ↩

  3. Ps. LVII, 11. ↩

  4. Is. LXVI, 24. ↩

  5. Prov. I, 26. ↩

Chapter 752 of 761