Skip to the text

Articulus 220

  1. An ponendæ sint aliquæ dotes. 2. An ratio dotis distinctæ realiter a beatitudine Christo conveniat. 3. An conveniat angelis. 4. An convenienter ponantur tres esse animæ dotes, scilicet visio, dilectio, et fruitio.

  2. DOS, secundum primam nominis institutionem ad carnale matrimonium pertinens, est donatio ex parte mulieris, facta his qui sunt ex parte viri, pro onere matrimonii quod vir sustinet:1 quomodo tertii Regum nono accipitur, ubi dicitur quod Pharao rex Ægypti cepit Gazer et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.2 Transfertur autem idem nomen ad significandum aliqua dona quæ divinitus dantur Beatis ad eorum ornatum, quando ad gloriam transferuntur. Quandocumque vero aliquod nomen est positum ad significandum aliquid principaliter, non consuevit transferri ad alia nisi secundum aliquam similitudinem. Donum ergo illud dos vocatur, quod in spirituali matrimonio (quod est inter Christum et Ecclesiam in membris suis, prout Apostolus dicit ad Ephesios quinto : Sacramentum hoc magnum est, dico autem in Christo et in Ecclesia) datur sponsæ, id est animæ beatæ, quando in domum sponsi traducitur ut præsentialiter sponsum habeat, sive a patre sponsi, id est Christi, quæ est sola persona Patris, sive a patre sponsæ, quæ est tota Trinitas. Et dos hoc modo accepta sic definitur, quod est perpetuus animæ et corporis ornatus, vitæ sufficiens, in æterna beatitudine jugiter perseverans. Quamvis ergo in hoc spirituali matrimonio non sint aliqua onera, est tamen ibi summa jucunditas : ad quam perficiendam dotes sponsæ per se conferuntur, ut scilicet per eas delectabiliter sponso conjungatur. Et ergo sunt hic maximæ dotes assignandæ. Nam et per eas sponsa ornatur, et ad gloriam et honorem cedunt sponsi, Christi videlicet. Unde Isaiæ sexagesimo primo dicitur :3 Induit me vestimentis salutis, et tanquam sponsam ornatam monilibus suis. Dos enim datur sponsæ quantum ad proprietatem et dominium, sponso autem ad usum : sicut patet in matrimonio corporali, ubi soluto matrimonio remanet dos sponsæ, secundum jura.

  3. Christo itaque vel omnino non convenit ratio dotis, vel non ita perfecte sicut aliis Sanctis : quamvis ea quæ dotes dicuntur, excellentissime ei conveniant. Dotes quippe assignantur sponsæ, ut jam dictum est. Christus autem etsi Ecclesiæ sponsus dicatur et sit, nullius tamen sponsa potest appellari, nisi forte secundum regulam Tichonii, in quantum assumit personam sponsæ suæ, id est Ecclesiæ. Per quem modum dici posset habere dotes, non quod ipse habeat, sed quia Ecclesia habet. Nam dotes extra matrimonium vel corporale vel spirituale non reperiri, jam probatum est. Ad matrimonium autem tria requiruntur, videlicet sponsæ ad sponsum subjectio, conformitas naturæ, et distinctio personarum. In conjunctione ergo qua Christus conjungitur Deo per unionem amoris (quam consentaneam quidam vocant), nullum est matrimonium, propter defectum subjectionis. Similiter nec in conjunctione humanæ naturæ ad divinam in Christo : quia illa est in unitate personæ et diversitate naturæ. Præterea dos datur sponsæ quando de novo in domum sponsi traducitur, quod separationem præsupponit; humanitas autem semel a Verbo assumpta, nunquam fuit separata. Licet ergo beatitudinis ratio perfectissime Christo conveniat, non tamen ratio dotis, quia dos a beatitudine realiter distinguitur. Beatitudo enim in operatione consistit qua anima beata perfecte Deo conjungitur. Dotes vero dicuntur habitus vel dispositiones, vel quæcumque aliæ qualitates quæ ordinantur magis ad beatitudinem, quam sint ipsa beatitudo, vel partes essentiæ ipsius.

  4. Quum vero nec angelis ita proprie conveniat ratio sponsæ sicut hominibus (exigitur enim inter sponsam et sponsum conformitas naturæ, cujusmodi non est inter angelos et Christum); ideo ratio dotis non ita proprie eis convenit sicut hominibus : quamvis dubium non sit ea quæ ad dotes pertinent, ita convenire angelis ut hominibus.

  5. Dos, sicut nunc dictum est, est qualitas animæ inhærens, per quam ordinatur ad perfectissimam operationem in qua beatitudo consistit. Oportet ergo quod visio, quæ est hujusmodi operationis substantia, sit delectabilis et ex parte objecti, id est visibilis, et ex parte visionis. Ad hoc autem quod visio sit delectabilis ex parte visionis, oportet quod sit facta connaturalis per aliquem habitum qui visionem eliciat : et sic est una dos, quæ ab omnibus visio vocatur. Sed ad hoc quod sit delectabilis ex parte visibilis, requiruntur duo, scilicet : primo, quod ipsum visibile sit conveniens : quod fit per affectum. Et quantum ad hoc, ponitur a quibusdam dilectio, et a quibusdam fruitio, secundum quod fruitio ad affectum pertinet. Illud enim quod summe diligimus, convenientissimum æstimamus.4

Requiritur etiam ex parte visibilis, conjunctio. Et sic ponitur a quibusdam comprehensio, quæ nihil aliud est quam in præsentia Deum habere, et eum in se ipso tenere; sed secundum alios, fruitio, prout fruitio non est spei, sed jam rei. Sic ergo sunt tres animæ dotes, scilicet visio, dilectio, et comprehensio vel fruitio: respondentes tribus virtutibus theologicis, scilicet visio fidei; spei, comprehensio vel fruitio; caritati vero, dilectio vel etiam fruitio.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 95. ↩

  2. III Reg. IX, 16. ↩

  3. Is. LXI, 10. ↩

  4. Ephes. v, 32. ↩

Chapter 753 of 761