Skip to the text

Articulus 221

  1. An aureola sit aliquod præmium aliud a præmio essentiali quod aurea vocatur.

  2. An aureola differat a fructu. 3. An fructus debeatur soli virtuti continentiæ. 4. An convenienter tres fructus tribus continentiæ partibus assignentur.

  3. PRÆMIUM illud essentiale beatitudinis, quod ratione caritatis commune est omnibus beatis hominibus, id est perfecta conjunctio animæ cum Deo, corona vocatur, vel aurea:1 tum ex parte meriti, quod cum quadam pugna agitur (militia enim est vita hominis super terram, ut dicitur Job septimo);2 tum ex parte præmii, per quod homo efficitur Divinitatis particeps, et per consequens regiæ potestatis, secundum quod dicitur Apocalypsis quinto: Fecisti nos Deo nostro regnum, etc.3 Corona autem est proprium signum regiæ potestatis. Significat etiam corona perfectionem quamdam, ratione circularis figuræ, ut ex hoc etiam perfectioni competat Beatorum. Quum vero præmium debeat respondere merito, oportet quod etiam excellentiæ meriti, quæ est ex modo agendi, respondeat aliqua excellentia in præmio. Et ergo illi operi quod præter communem rationem bonitatis, quæ est ex radice caritatis, etiam ex ipso genere actus quamdam laudabilitatem et specialis certaminis rationem habet, ex debitis circumstantiis, ex habitu eliciente, et ex proximo fine, debetur quoddam accidentale præmium, id est gaudium quoddam, ratione victoriæ excellentis. Sed quia nihil potest superaddi, quin sit eo minus; ideo præmium istud seu gaudium quod superadditur illi gaudio seu præmio essentiali, quod est de conjunctione animæ ad Deum, non aurea sed aureola vocatur.4 Unde super illud Exodi vicesimo quinto, Facies alteram coronam aureolam, dicit Glossa: Ad hanc coronam pertinet canticum novum quod virgines tantum coram Agno cantant. Ex quo videtur, quod aureola sit quædam corona non omnibus, sed quibusdam specialiter reddita. Aurea autem omnibus Beatis redditur. Ergo aureola est aliud quam aurea.

  4. Fructus proprie in rebus corporalibus de terræ nascentibus dicitur, et diversos respectus ac conditiones habet. Secundum enim quod dulcedinem habet, reficit et in usum hominis venit; est etiam ultimum ad quod naturæ operatio pervenit; item est illud quod ex agricultura expectatur per seminationem ac quoscumque alios modos. Porro, quum ea quæ metaphorice dicuntur, possunt varie accipi, secundum adaptationes ad diversas proprietates ejus unde fit assumptio; ideo secundum diversas conditiones fructus corporalis, diversimode fructus spiritualis accipitur. — Quandoque igitur accipitur fructus spiritualis pro eo quod reficit, quasi finis ultimus: secundum quem modum dicimur frui Deo in patria. Virtutes quoque, quæ secundum B. Ambrosium, mentem reficiunt quadam dulcedine, fructus vocantur secundum illud ad Galatas quinto: Fructus autem spiritus, caritas, gaudium, etc.5 Denique omne præmium quod in futuro pro nostris laboribus recipimus, fructus potest appellari, secundum illud ad Romanos sexto: Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.6 — Ceterum, accipiendo fructum quodam speciali modo, secundum quod procedit ex semine, qualiter de eo Christus loquitur Matthæi tertiodecimo, dividens inter fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum :7 sic fructus distinguitur ab aurea et aureola : quia aurea consistit in gaudio essentiali, quod est de Deo; aureola vero in gaudio quod est de perfectione operis; sed fructus consistit in gaudio quod habet homo, in quantum per quamdam spiritualitatem a carne recedens, magis excultus, paratus atque dispositus fuit ut in eo semen spirituale, quod est verbum Dei, fructum uberiorem faceret.

  5. Quum itaque in homine, carnis dominio prævalente, minus sit efficax virtus sementiva spiritualis seminis verbi Dei, illi præcipue virtuti fructus adscribendus est, quæ ab hoc dominio hominem magis liberat. Hoc autem continentia facit. Nam delectationes venereæ, quæ per continentiam cohibentur ac reprimuntur, sunt præ ceteris magis vehementes, et per eas homo magis carni subjicitur : secundum quod Hieronymus dicit, quod in actu carnali Deus Prophetarum corda non tangit; et secundum Philosophum septimo Ethicorum, impossibile est in illa delectatione aliquid intelligere. Et ideo continentiæ magis respondet fructus, quam alii virtuti.

  6. Quia vero est quædam spiritualitas necessaria, ea videlicet quæ carnis delectationibus non utitur nisi secundum rectum ordinem rationis, cujusmodi est continentia conjugatorum; et quædam superabundans, per quam homo ab hujusmodi carnis delectationibus spiritum suffocantibus omnino se abstrahit, vel secundum omne tempus, videlicet præteritum, præsens et futurum, ut est spiritualitas virginum, vel secundum aliquod tempus, ut est spiritualitas viduarum : ideo servantibus continentiam conjugalem, datur fructus tricesimus, vidualem sexagesimus, et virginalem centesimus. Decet enim ut secundum diversum modum spiritualitatis quem continentia facit, diversi fructus distinguantur et assignentur. Cujus et alia ratio assignari posset ex natura numerorum; sed hanc brevitatis causa dimitto.

Footnotes

  1. Quæstio 96. ↩

  2. Job vii, 1. ↩

  3. Apoc. v, 10. ↩

  4. Exod. xxv, 25. ↩

  5. Galat. v, 22. ↩

  6. Rom. vi, 22. ↩

  7. Matth. xiii, 23. ↩

Chapter 754 of 761