Articulus 222
1. An virginibus debeatur aureola. 2. An martyribus debeatur. 3. An debeatur doctoribus. 4. An Christo debeatur. 5. An competat angelis. 6. An conveniat etiam corpori.
SI quidem aureola proprie accipiatur, tunc omnibus ac solis illis virginibus aureola proprie debetur, quæ propositum habuerunt virginitatem perpetuo servandi, sive hoc propositum voto firmaverint, sive non : etiam si interruptum fuerit, integritate tamen carnis manente, dummodo in fine vitæ inveniatur, quia virginitas mentis reparari potest, non virginitas corporis. Nam ubi est specialis ratio victoriæ, ibi debetur aliqua specialis corona. Per virginitatem vero aliquis singularem quamdam victoriam obtinet de carne, contra quam pugnat continue, ut patet ad Galatas quinto : Spiritus concupiscit adversus carnem. Quum vero meritum actui virtutis debeatur a caritate imperato; virginitas autem secundum hoc ad genus virtutis spectet, secundum quod perpetua incorruptio mentis et corporis sub electione cadit : patet quod non cuilibet virginitati, sed illi dumtaxat omni et soli corona debeatur quæ aureola vocatur, quæ est a proposito virginitatem perpetuo servandi. Unde Isaiæ quinquagesimo sexto dicitur : Hæc dicit Dominus Deus eunuchis; et sequitur : Dabo eis nomen melius a filiis et filiabus. Dicit Glossa : Propriam gloriam excellentemque significat. Sed per eunuchos qui se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum, virgines designantur. Ergo virginitati debetur aliquod excellens præmium : et hoc vocatur aureola.
Martyrio quoque aureola debetur sicut et virginitati.1 Nam sicut per virginitatem perfectissime triumphatur de concupiscentiis carnis, quæ inter omnes passiones interiores sunt magis vehementes; ita et per martyrium triumphatur de morte, quæ inter passiones exterius illatas primum ac præcipuum locum obtinet : potissimum ea mors quæ propter Christum suscipitur, cujusmodi est mors martyrum. Martyrem quippe non pœna facit, sed causa. Unde Augustinus in libro de Virginitate : Nemo, quantum puto, ausus fuit virginitatem præferre martyrio. Sed virginitati debetur aureola : ergo et martyrio. Qualicumque igitur afflictione propter Christum illata, sive famis, sive carceris, sive vulneris, usque ad mortem continua, sive mors inde sequatur, sive non, aliquis martyr efficitur et aureolam meretur : sicut de B. Cæcilia patet, quæ accepto vulnere triduo supervixit. Et quorumdam martyria in Ecclesia celebrantur, qui in carcere mortui sunt, aliquibus vulneribus longe ante susceptis : sicut de Marcello Papa. Si autem afflictio non continuatur usque ad mortem, non propterea aliquis martyr dicetur, sicut patet de B. Silvestro, de quo non solennizat Ecclesia sicut de martyre ; quia in pace vitam finivit, quamvis prius aliquas passiones sustinuerit.
Per prædicationem etiam ac doctrinam de pertinentibus ad salutem, diabolus a cordibus hominum expugnatur sicut quibusdam spiritualibus armis, de quibus dicitur secundæ ad Corinthios decimo : Arma militiæ nostræ non sunt carnalia, sed spiritualia.2 Ea vero est perfectissima victoria, quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit (quod fit per virginitatem ac martyrium), sed etiam expellit eum, et non solum a se, sed etiam ab aliis. Et ideo quibuscumque licite actum prædicationis et doctrinæ exercentibus aureola debetur, non minus quam virginitati ac martyrio. Unde super illud ad Ephesios primo, Ut sciatis quæ sit supereminens, etc., dicit Glossa :3 Quoddam incrementum gloriæ habebunt sancti doctores, ultra id quod alii communiter habebunt. Prælati ergo quamvis officium prædicandi habeant, tamen nisi actu prædicent, aut scribendo Scripturam sacram exponant (hic enim est etiam quidam docendi modus), aureolam non habebunt.
Corona quippe non debetur habitui, sed actuali pugnæ, secundum illud secundæ ad Timotheum secundo : Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.4
Quamvis vero id quod est in Christo non habeat rationem aureolæ, tamen est excellentius omni aureola. Illis siquidem competit habere aureolam, in quibus est aliqua perfectionis victoriæ participatio, secundum imitationem ejus in quo perfectæ victoriæ ratio plena consistit. In Christo autem invenitur hujus victoriæ plena et principalis ratio, per cujus victoriam omnes victores constituuntur : ut patet Joannis sextodecimo, Confidite, ego vici mundum;5 et Apocalypsis quinto, Ecce vicit leo de tribu Juda. Ideo Christo non competit habere aureolam, sed id unde omnes aureolæ originantur.6 Unde dicitur Apocalypsis tertio : Qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut ego vici et sedeo in throno Patris mei.7
Nec angeli aureolam habent ratione eorum propter quæ hominibus aureola debetur. Aureola enim respondet cuilibet perfectioni excellenti in merito. Ea autem quæ in hominibus ad perfectionem meriti pertinent, angelis sunt connaturalia, ut est virginitas; vel etiam spectant ad communem statum eorum, sicut doctrina qua docent homines; aut etiam ad ipsum præmium essentiale ipsorum, sicut perpetua incorruptio spiritus, quæ in eis est de necessitate salutis, quum in eis non possit subsequi reparatio post ruinam.
Aureola quidem est principaliter in mente, quum sit gaudium de illis operibus quibus debetur aureola; sed per quamdam redundantiam refulget etiam in corpore vel in carne. Sicut enim ex gaudio essentialis præmii, quod est aurea, redundat quidam decor in corpore, qui est gloria corporis; ita verisimile est ex gaudio aureolæ resultare aliquem decorem in corpore, ut sic merito quod exercetur per corpus, respondeat etiam præmium et in anima et in corpore.
Footnotes
Chapter 755 of 761