Articulus 223
An convenienter tres aureolæ designentur, virginum scilicet, martyrum et doctorum. 2. An virginum aureola sit inter alias potissima. 3. An unus aureolam virginitatis vel martyrii vel doctoris excellentius alio habeat.
QUUM itaque sint tantum tres privilegiatæ victoriæ, in tribus pugnis quæ cuilibet homini imminent; ideo tres tantum aureolæ assignantur. Aut enim victoriam quis obtinet contra delectationes venereas (quæ sunt reliquis delectationibus vehementiores): et sic est aureola virginibus debita; aut contra mundum, quando videlicet persecutiones mundi aliquis usque ad mortem sustinet, quæ in hac pugna est præcipua victoria: et sic secunda aureola debetur martyribus, qui in ista pugna victoriam obtinent. Doctoribus vero ac prædicatoribus tertia debetur aureola, quia in pugna qua contra diabolum pugnatur, illa censetur potissima, quando aliquis diabolum non solum a se, sed etiam a cordibus aliorum removet: quod fit per prædicationem et doctrinam. Sive igitur, secundum quosdam, distinguantur tres aureolæ secundum potissimos trium virium animæ actus (ut videlicet aureolam doctorum dicamus respondere potissimo actui rationalis, qui est veritatem fidei etiam in aliis diffundere; aureolam vero martyrum, potissimo actui irascibilis, qui est mortem propter Christum superare; virginum vero aureolam, potissimo actui concupiscibilis, qui est a delectabilibus carnis penitus abstinere); sive etiam distinguantur secundum ea quibus Christo nobilissime conformamur, utpote in eo quod fuit doctor, martyr et virgo: constat nihilo minus tantum tres distingui aureolas.
Simpliciter quidem loquendo, aureola martyrum inter omnes est potior. Aureola enim secundum propriam rationem respicit victoriam et pugnam: sed pugna martyrum est fortior, et vehementius affligens. Porro, quantum ad aliquid, nihil prohibet alias aureolas excellentiores esse. Pugna enim carnis est periculosior, in quantum est diuturnior, et magis nobis imminet e vicino quam pugna martyrum. Aureola quoque doctorum, ratione eorum de quibus est pugna, inter omnes est potior, quia hujusmodi pugna versatur circa intelligibilia, aliæ vero pugnæ circa sensibiles passiones.
Est autem non tantum una aureola potior alia, puta aureola martyrum potior quam aureola virginum; sed etiam una aureola, videlicet virginitatis, martyrii vel doctoris, potest in uno esse major quam in alio. Aliquid enim intenditur et remittitur per intensionem et remissionem suæ causæ; meritum autem, quod est causa aureolæ, potest esse majus et minus: unde et aureola potest esse major et minor, sicut patet in duobus quorum unus sustinet gravius martyrium, aut frequentius docet ac prædicat quam alius. Et quia intensioni meriti quæ attenditur penes radicem caritatis, non respondet intensio aureolæ, sed aureæ; intensioni vero meriti quæ est ex genere actus, respondet intensio aureolæ: fieri potest quod aliquis qui minus in martyrio meretur quantum ad essentiale præmium, habeat pro martyrio majorem aureolam.
Chapter 756 of 761