Articulus 224
An damnati in inferno sola pœna ignis affligantur. 2. An vermis quo affliguntur impii, sit vermis corporalis. 3. An fletus qui erit in damnatis, sit corporalis. 4. An damnati sint in tenebris corporalibus.
HOC divinæ justitiæ convenit, quod peccatores, qui ab uno recedentes, in rebus materialibus, quæ sunt multæ et variæ, finem suum posuerunt, multipliciter et etiam ex multis affligantur. Quamobrem non tantum ignis, sed quidquid est ignobile et fæculentum in elementis, in infernum projicietur ad pœnam damnatorum, secundum Basilium, ut sic ex omnibus creaturis tormentum damnatis accrescat, secundum illud Sapientiæ quinto: Pugnabit cum illo orbis terræ contra insensatos.1 Et in Psalmo dicitur:2 Ignis, sulfur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quod vero (secundum illud Job vicesimo quarto) transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, nullum eis omnino refrigerium præstabit hujusmodi pœnarum vicissitudo aut varietas:3 quia passio ab exterioribus non erit per transmutationem corporis a sua pristina naturali dispositione; sed per actionem spiritualem, secundum quod sensibilia agunt in sensum secundum esse spirituale, et non secundum esse materiale.
Vermis ille qui in damnatis ponitur (Judith sextodecimo: Et dabit ignem et vermes in carnes eorum;4 et Ecclesiastici septimo, Vindicta carnis impii, ignis et vermis5), non debet intelligi esse materialis, quia sicut jam supra probatum est, innovato post diem judicii mundo, non remanebit aliquod animal aut corpus mixtum, nisi corpus hominis tantum. Dicitur autem conscientiæ remorsus, vermis spiritualis, quia ex putredine peccati oritur, et animam affligit, sicut corporalis vermis ex putredine ortus affligit pungendo. Unde Augustinus vicesimo de Civitate Dei: In pœnis malorum inexstinguibilis ignis et vivacissimus vermis, ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii utrumque ad corpus, alii utrumque ad animam recensent; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animam vermem: quod credibilius esse videtur.
Post diem judicii, quiescente motu cœli, non erit aliqua generatio, vel corruptio, vel corporalis alteratio: sicut superius est ostensum. Quantum ergo ad lacrimarum resolutionem, non poterit esse fletus corporalis in damnatis. In lacrimarum enim resolutione oportet esse illius humoris generationem qui per lacrimas distillat. Quum vero corpora damnatorum non solum ab exteriori, sed etiam ab interiori affligantur, secundum quod corpus immutatur ad passionem animæ in bonum vel in malum: quantum ad hoc fletus in damnatis esse poterit post resurrectionem, secundum quamdam commotionem et turbationem capitis et oculorum, respondentem delectationi culpæ, quæ fuit in anima et in corpore.
Simpliciter quidem loquendo, infernus est locus tenebrosus: tum ratione situs localis, quia in terræ medio ubi infernus ponitur, non potest esse ignis nisi fæculentus et turbidus, et quasi fumosus; tum ex commassatione et compressione corporum damnatorum, quæ præ multitudine ita replebunt locum inferni, quod ibi nihil de aere manebit: et sic non erit ibi aliquid de diaphano, quod possit esse subjectum lucis, nisi oculi damnatorum, qui erunt obtenebrati. Unde Matthæi vicesimo secundo dicitur:6 Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Super quod dicit Gregorius: Si ignis ille lucem haberet, in tenebras exteriores nequaquam mitti diceretur. Sed quia dispositio inferni talis erit quod maxime miseriæ competat damnatorum, ideo ex divina dispositione erit ibi aliquid luminis, quod sufficiat ad videndum illa quæ animam torquere possint. Visio quippe etsi secundum se sit delectabilis, ut dicitur in principio Metaphysicæ, tamen per accidens contingit visionem esse afflictivam, in quantum videmus aliqua nobis nociva, vel nostræ voluntati repugnantia. Et hoc est quod Gregorius nono libro Moralium super illud Job, Sempiternus horror inhabitat, dicit:7 Quamvis ignis illic ad consolationem non luceat, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet: nam sequaces quos secum traxerunt de mundo reprobi, flamma illustrante visuri sunt.
Footnotes
Chapter 757 of 761