Articulus 225
An ignis inferni, quo cruciabuntur corpora damnatorum, sit corporeus. 2. An ignis ille sit ejusdem speciei cum igne isto corporeo quem videmus. 3. An ignis ille sit sub terra.
IGNIS ille, quo cruciabuntur corpora damnatorum post resurrectionem, et si corpora materialiter non alteret, agit tamen in ea ad punitionem quadam spirituali actione. Et ideo oportet de illo igne dicere, quod sit corporalis, ac idem secundum substantiam cum igne materiali qui apud nos est, differens secundum punitionis effectum. Corpori namque non potest adaptari nisi pœna corporea. Unde B. Gregorius quarto Dialogorum probat ignem istum esse corporeum, quia reprobi post diem judicii in eum detrudentur. Sicut autem ignis fornacis modificatur ex industria fabri in sua actione, secundum quod competit suæ arti : ita et ignis ille infernalis modificatur ex ordine divinæ justitiæ, cujus est instrumentum, ut non uno modo omnes peccatores cruciet; sed unusquisque, quantum exigit culpa, tantum ab hoc igne sentiet de pœna.
Quod vero ignis inferni, quantum ad hoc quod habet de natura ignis, sit ejusdem speciei cum igne qui apud nos est, manifestum est. Quocumque enim modo ignis inveniatur, sive in materia propria, prout est in sua sphæra, sive in materia aliena terrestri, videlicet ut in carbone, aut aeria, ut in flamma; sive hoc sit per violentiam, ut in ferro ignito, sive ex principio intrinseco naturali, ut in sulfure : semper est idem in specie, quantum ad naturam ignis pertinet. Quum vero sit ignotum in qua materia sit ignis inferni, propria videlicet, an aliena, secundum hoc potest ab igne qui apud nos est, specie differre, materialiter consideratus. Potest enim diversitas esse in specie, quantum ad corpora quæ sunt materia ignis, sicut flamma et carbo differunt specie, et lignum igneum et ferrum ignitum. Quod itaque ignis qui apud nos est, lignis nutritur, et ab homine succenditur, propterea est, quia est artificialiter et per violentiam in alienam materiam introductus. Sed ignis ille infernalis lignis non indiget, quibus foveatur : quia vel est in propria materia exsistens, vel est in aliena materia non per violentiam, sed per naturam a principio intrinseco. Unde non est ab homine succensus, sed a Deo, qui naturam instituit : secundum quod dicitur Isaiæ tricesimo : Flatus Domini, sicut torrens sulfuris succendens eam.1
Quamvis per certitudinem ac evidentiam sciri non possit pro statu hujus vitæ, in qua parte mundi sit infernus, convenientius tamen est his quæ in Scriptura dicuntur, ut sub terra esse credatur. Hujus autem duas rationes B. Gregorius quarto Dialogorum assignat. Quarum prior est ex ipsa nominis ratione. Infernum enim dicimus quia inferius jacet. Altera est ex hoc quod dicitur Apocalypsis quinto : Nemo poterat neque in cœlo, neque in terra, neque subtus terram, etc. Ubi hoc quod dicitur, Subtus terram, refertur ad animas exsistentes in inferno. Idem confirmat B. Augustinus duodecimo super Genesim ad litteram duabus aliis rationibus. Una est, ut quoniam defunctorum animæ carnis amore peccaverunt, hoc eis exhibetur, quod ipsi carni mortuæ solet exhiberi, ut scilicet sub terram retrudantur. Alia est, quod sicut est gravitas in corporibus, ita tristitia in spiritibus, et lætitia sicut levitas. Unde sicut secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Et sicut conveniens locus gaudio electorum est cœlum empyreum, ita conveniens locus tristitiæ damnatorum est infimum terræ. Et sic Isaiæ quartodecimo dicitur : Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui.
Footnotes
-
Is. xxx, 33. ↩
Chapter 758 of 761