Articulus 226
1. An omnis voluntas damnatorum sit mala.1 2. An damnati unquam pœniteant de malis quæ fecerunt. 3. An damnati recta ra- tione et deliberativa possent velle non esse. 4. An damnati in inferno vellent esse alios damnatos, qui non sunt damnati.
VOLUNTAS deliberativa damnatorum, id est, quæ est in eis ex se ipsis, secundum quod est in potestate eorum inclinari in hoc vel in illud per affectum, est in eis solum mala:2 quia nulla voluntas potest esse bona, nisi in ordine ad ultimum finem; damnati vero sunt ab hoc fine penitus aversi. Sola itaque voluntas naturalis damnatorum, quæ non est in eis ex se ipsis, sed ex auctore naturæ, qui hanc inclinationem posuit, poterit esse in eis bona, natura in eis integra ac bona remanente. Sed quia etiam ista inclinatio bona naturalis per eorum malitiam corrumpitur, in quantum hoc bonum quod naturaliter desiderant, sub malis circumstantiis desiderant: ideo etsi aliquod bonum naturaliter velint, sicut vivere, intelligere, et hujusmodi; tamen quia hoc bonum non bene volunt, non potest eorum voluntas ex hoc bona censeri simpliciter.
Proinde, voluntatis malitia in damnatis perseverante, nec per se de peccatis pœnitebunt: quia peccatum, in eo quod peccatum est, non abominabuntur. Quum vero peccato pœna annexa sit per quam affligentur, ratione illius saltem per accidens pro peccato pœnitebunt. Unde Sapientiæ quinto de damnatis dicitur:3 Intra se pœnitentiam agentes. Et Philosophus quarto Ethicorum dicit, quod pœnitudine replentur mali: mox enim tristantur de hoc quod male lætati sunt.
Quamvis vero non esse, non sit per se eligibile, quum non habeat rationem boni, sed sit boni privatio; quia tamen non esse privat miseriam quæ est maximum malorum, per consequens habet quamdam rationem boni: secundum quod Philosophus quinto Ethicorum dicit, quod carere malo bonum est. Et ideo damnati possunt præeligere non esse, secundum deliberativam rationem. Unde Apocalypsis nono dicitur: In die illa desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
Sicut in Beatis erit perfectissima caritas, propter quam de omnibus bonis gaudebunt;4 ita in damnatis erit summum odium, per quod de omnibus bonis dolebunt, maxime vero de Sanctorum felicitate. Et ergo cupient omnes esse damnatos; secundum quod in eorum persona dicitur Isaiæ vicesimo sexto: Videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.5
Footnotes
Chapter 759 of 761