Articulus 227
An damnati habeant Deum odio. 2. An damnati demereantur. 3. An damnati possint uti notitia quam hic in mundo habuerunt. 4. An damnati cogitabunt de Deo. 5. An damnati gloriam videant Beatorum.
QUICUMQUE Deum per essentiam vident, eum odio habere non possunt: quia quum ipse sit per essentiam bonitas, non potest alicui voluntati displicere. Damnati vero quia Deum per essentiam non vident, sed tantum per effectus justitiæ, possunt eum odio habere. Hujusmodi quippe effectus sunt pœnales, et ob hoc voluntati repugnant. Et secundum hoc in Psalmo dicitur: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
Respectu retributionis essentialis, nullum erit meritum in Beatis, nec demeritum in damnatis, nec ante diem judicii, nec postea.1 Meritum quippe vel demeritum ordinatur ad aliquod bonum vel malum ulterius consequendum: sed quantum ad retributionem essentialem, et ante diem judicii, et postea, est ultima consecutio et bonorum et malorum. Sed quia usque ad diem judicii aliqui trahuntur ad bonum officio bonorum angelorum, et aliqui ad malum instigatione malorum; ideo respectu præmii accidentalis ac pœnæ secundariæ, possunt augeri meritum et demeritum usque ad diem judicii, præcipue in angelis bonis ac malis. Ex hoc enim crescit gaudium bonorum angelorum, et crescit pœna malorum.
In damnatis erit actualis cognitio eorum quæ prius fecerunt; aliter tamen quam in Beatis: quia in Beatis erit ad materiam gaudii, ne quid desit perfectioni beatitudinis; in damnatis vero, ad augmentum tristitiæ, ut sit eorum consummata miseria. Potest namque cognitio esse ratio tristitiæ, et ex parte cognoscibilium, quæ sunt nata contristare, et ex parte cognitionis, prout ejus imperfectio consideratur. Et sic damnati considerabunt et mala quæ gesserunt, ex quibus damnati sunt, et bona delectabilia quæ amiserunt. Similiter considerabunt notitiam quam de rebus speculabilibus habuerunt, imperfectam esse, et se amisisse summam ejus perfectionem, quam poterant adipisci. De quibus omnibus dolebunt.
Cogitatio vero damnatorum nullo modo erit de Deo secundum quod est ei proprium, scilicet esse bonitatis principium: sic nempe sine gaudio de Deo cogitari non potest. Sed quia cogitatio de Deo potest tristitiam inducere, in quantum est ab eo punitio aut aliquid hujusmodi; ideo damnati cogitabunt de Deo, saltem per accidens, id est secundum id quod est ei quasi accidentale in effectibus ejus.
Ad augmentum miseriæ damnatorum spectat, ut non solum ipsi pœnas suas experiantur, sed ut etiam gloriam Beatorum ante diem judicii videant, id est, cognoscant Sanctos esse in gloria inæstimabili. Ex hoc enim turbantur et affliguntur, tum propter invidiam, dolentes de felicitate eorum, tum propter hoc quod ipsi talem gloriam amiserunt. Unde dicitur Sapientiæ quinto de impiis:2 Videntes turbabuntur timore horribili. Hac tamen visione ac cognitione post diem judicii privabuntur, ut etiam cognoscant se indignos reputari videre gloriam quam Sancti merentur habere.
Footnotes
Chapter 760 of 761