Skip to the text

Articulus 228

1. An ex divina justitia inferatur peccatoribus pœna æterna. 2. An per divinam misericordiam omnis pœna terminetur, tam hominum quam etiam dæmonum. 3. An Christianorum, præsertim opera misericordiæ facientium, pœna per divinam misericordiam terminetur.

  1. QUANTITAS pœnæ respondet quantitati culpæ secundum intensionem acerbitatis, ut secundum quod quis gravius peccavit, secundum hoc ei gravior pœna infligatur.1 Unde Apocalypsis octavodecimo: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.2 Porro pœnæ duratio non respondet culpæ durationi. Sed pro quolibet peccato mortali, quod est contrarium caritati, etiam si in momento fuerit perpetratum, aliquis in æternum a societate Sanctorum expulsus, secundum divinam justitiam æternæ pœnæ addicitur: non minus quam secundum leges humanas aliquis per mortem aut perpetuum exsilium a societate civitatis sine spe redeundi expellitur, propter adulterium, aut quodlibet aliud crimen capitale, licet momentaneum.

Hujus autem plures rationes a Sanctis assignantur. Quarum prima est, quia peccaverunt contra bonum æternum, dum contempserunt vitam æternam, sicut Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei dicit: Factus est malo dignus æterno, qui hoc in se peremit bonum quod esse posset æternum. Secunda ratio, quia in suo æterno peccaverunt. Unde Gregorius quarto Dialogorum: Ad magnam justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui nunquam voluerunt carere peccato. Ex hoc ipso etenim quod mortaliter quis peccat, finem suum in creatura constituit. Et quia ad finem vitæ tota vita ordinatur, ideo ex hoc ipso totam vitam suam ordinat ad illud peccatum; et vellet in perpetuum in peccato manere, si hoc esset sibi impune. Et hoc Gregorius tricesimo quarto Moralium ostendens: Iniqui, inquit, ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere, ut sine fine potuissent in suis iniquitatibus permanere: nam magis appetunt peccare quam vivere. Tertia ratio: quia per peccatum mortale peccatur contra Deum, qui est infinitus. Et ergo quum creatura non sit capax alicujus qualitatis aut pœnæ infinitæ secundum intensionem, requiritur quod sit saltem duratione infinita. Quarta ratio: quia manente culpa, non debet cessare pœna; culpa autem in perpetuum manet, quia remitti non potest sine gratia, quam post mortem homo acquirere non potest. Quinta ratio: quia ex perpetuatione pœnarum magna utilitas provenit, quia in his divina justitia conservatur. Secundum quod Gregorius dicit in Dialogis: Omnipotens Deus, quia misericors est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sunt etiam hujusmodi pœnæ utiles, ut de his electi gaudeant, dum non solum in Deo vident gaudia quæ perceperunt, sed in illis etiam perspiciant supplicia quæ evaserunt: quatenus tanto magis in æternum divinæ gratiæ debitores se esse agnoscant, quanto in æternum mala puniri conspiciunt, quæ ejus adjutorio vicerunt.

Soli igitur illi a consortio sanctæ civitatis in æternum non separabuntur, qui cum venialibus tantum in caritate hinc discesserunt. Caritas quippe est vinculum prædictam civitatem uniens. Unde secundum divinam justitiam temporalis tantum pœna illis infligitur, vel hic, vel in purgatorio, tanto brevior vel diuturnior, quanto magis vel minus erunt purgabiles.

  1. Sicut dæmones, ita et animæ hominum quæ hinc sine caritate decedunt, nunquam sunt a pœna gehennæ liberandæ: dæmones quidem, quia Apocalypsis vicesimo manifeste dicitur, quod diabolus, qui seducebat homines, missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum:3 per quod in Scriptura significari æternitas consuevit. De hominibus vero electis ac reprobis simul dicitur Matthæi vicesimo quinto: Ibunt hi in supplicium æternum, justi vero in vitam æternam.4 Sed inconveniens est ponere quod justorum vita quandoque finiatur: ergo et inconveniens est ponere quod reproborum supplicium terminetur. Quo et Origenis error refellitur, qui misericordiam Dei extendere volens ad dæmones ac damnatorum hominum animas, retraxit eam ab angelis bonis ac salvatis: dicens dæmones ac damnatas hominum animas quandoque a pœna ac miseria liberandas, angelos vero ac beatos homines a beatitudine ad hujus vitæ miserias devolvendos.

  2. Quicumque igitur cum peccato mortali decedunt, nec fide, nec quibuslibet misericordiæ operibus, a pœna æterna liberabuntur, etiam post quantumcumque spatium temporis: quia sine caritate non potest aliquid esse Deo acceptum, nec sine ea prodest aliquid ad vitam æternam, ut patet primæ ad Corinthios tertiodecimo.5 Fides quoque sola, non tantum ab æterna pœna non liberat (quum fides sine operibus mortua dicatur, Jacobi secundo;6 et Matthæi septimo dicitur: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum;7 sed qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est), verum etiam si quis fidem catholicam teneat, et ei male vivendo contradicat, non minori pœna dignus efficitur, sed majori. Dicitur enim secundæ Petri secundo, quia melius erat eis viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam retroire ab eo quod traditum est illis sancto mandato.8 Sunt item multi fornicarii, adulteri, et raptores, in operibus misericordiæ se exercentes, aut sua egenis impertientes, aut quæ ab aliis per rapinas atque calumnias extorserunt in eleemosynas refundentes; fornicarii vero, adulteri, ac raptores, regnum Dei non possidebunt, ut habetur primæ ad Corinthios sexto.9 Sed secundum dictum Jacobi secundo, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.10 Ergo quicumque servat legem quoad opera misericordiæ, alia bona opera aut negligens aut contemnens, reatum de transgressione legis incurret, et ita æternaliter punietur a justissimo judice Deo, qui est super omnia benedictus in sæcula. Amen.

FINIS LIBRI QUARTI ET ULTIMI

Footnotes

  1. QUÆSTIO 99. ↩

  2. Apoc. XVIII, 7. ↩

  3. Apoc. xx, 9, 10. ↩

  4. Matth. xxv, 46. ↩

  5. 1 Cor. xiii, 1-3. ↩

  6. Jacob. II, 20. ↩

  7. Matth. vii, 21. ↩

  8. II Petr. II, 21. ↩

  9. I Cor. vi, 9, 10. ↩

  10. Jacob.ii,10. ↩

Chapter 761 of 761