Psalmus XCVIII
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Dominus regnavit. Titulus: Psalmus David. Patet titulus. [Alcuin.] Agit hic Propheta de potentia et regno Christi ut etiam in homine adoretur, de quo tria dicit: Propheta enim describit Christum esse regem, et bona dantem, cui et antiqui servierunt, et his tribus tres admonitiones subjicit, quod in psalmi serie liquet. [Aug.] Haec autem de Christo futura sub velamine praedixerunt prophetae, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, ut justitia de coelo prospiceret. Intentio: Monet ut Christum tanquam Deum adoremus, et velut regem exaltemus. Modus: [Alcuin., Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo, ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet, altum super omnes. Unde ei cedere monet. Secundo monet eum adorari, quia patres antiqui fuerunt ejus, id est ei servierunt, ibi, exaltate Dominum. Ostendens ergo Christum regem, dicit:
VERS. 1.-- « Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super cherubim, moveatur terra. »
Dominus, [Aug.] id est Christus, et si prius humilis, regnavit, id est rex esse innotuit post resurrectionem et ascensionem; et inde irascantur populi, quantumcunque velint. Irrisio est. Quasi dicat: Secure concedi potest ut irascantur, quia non sunt ei ultra nocituri. Tamen permittendo dicit non imperando, qui sedet super cherubim. [Aug., Alcuin.] Ille scilicet regnavit qui sedet super cherubim, ad litteram, super angelicas potestates, et contra eum nihil potest terra, et si fuit ipse in terra, ubi passus est iram populi, moveatur terra. Idem est quod supra dixit, irascantur populi. Quis Dominus sit iste, exprimit dicens:
VERS. 2.-- « Dominus in Sion magnus; et excelsus super omnes populos. »
Dominus iste est qui in Sion, [Cassiod., Alcuin.] id est in Judaeis natus est, ad litteram. Et ipse est magnus, et excelsus super omnes populos. Hoc dicit ne pro passione vilescat. Vel ita: Etsi irascantur populi, tamen Dominus est magnus in Sion, id est Ecclesia Judaeorum, et excelsus super omnes populos gentium.
[Aug.] Vel ita totum ab illo loco: Irascantur. Quasi dicat: Christus post resurrectionem rex esse innotuit, et inde irascuntur populi, id est irascentur. Hoc praedixit Propheta futurum, sed jam factum est. Cum enim post resurrectionem Christus coepit praedicari, irati sunt populi qui colebant idola. Et nota quod non ait irascentur, sed irascantur, hac forma locutionis utens, quia bona inde proventura cernebat. Ex ira enim ipsorum multa bona fecit Deus, quia dum illi irascuntur, servi Dei purgantur. Ille scilicet regnavit, qui sedet super cherubim, id est qui quiescit et regnat in eo qui habet charitatem. Cherubim enim plenitudo scientiae interpretatur, quae est charitas. Plenitudo ergo scientiae legis, quae est sedes Dei, erit in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra potest contra coelum? Interroga ergo cor tuum, utrum charitatem habeat. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo legis (Rom. XIII). Et ita sedes Dei factus es, sicut scriptum est: Sedes sapientiae, est anima justi (Isa. LXXV). Et alibi: Dominus dicit: Coelum mihi sedes (Isa. LXVI) . Moveatur terra. Hoc non mutat. Dominus in Sion magnus. [Aug.] Quasi dicat: Dico quod sedet super cherubim. Si autem non intelligis, quod est, sedes super cherubim, hoc vide, Dominus, est, magnus in Sion, id est in anima quae Deum speculatur, sive in Ecclesia. Sion enim interpretatur speculatio. Si ergo tu es de Ecclesia, et in te magnus est, et excelsus, est in te, super omnes populos, qui irascuntur, vel irascebantur. Et quia excelsus est super omnes populos, [Cassiod.] jam ergo ipsi populi qui prius blasphemi erant.
VERS. 3.-- « Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit. »
Confiteantur nomini tuo, [Aug.] id est famae et gloriae. Nomini dico, jam magno, parvum erat, quando irascebantur, id est paucis diffamatum. Sed jam in omni terra dilatatum est, et debetis confiteri, quoniam ipsum nomen est terribile potentia, qua punit, et sanctum bonitate qua parcit, et honor regis. [Cassiod.] Hic exponit quomodo debent confiteri, scilicet discrete, non tantum honorifice. Et id est, quia honor regis, id est gloriosa praedicatio, diligit judicium, id est exigit discretionem, quia non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione quod ab ipso est. Unde subdit:
VERS. 4.-- « Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. »
Tu parasti directiones, etc. [Cassiod., Aug.] Vel ita distingue: Terribile est nomen, et honor regis, est judicium, id est damnatio nocentium; et hoc judicium ipse diligit. Vel ita, et honor. Quasi dicat: Terribile est nomen ejus, quia etsi crucifixus est, praedicatur judex venturus, et non errabit in judicio. Et, id est quia honor regis diligit judicium, non tantum misericordiam qua parcit, sed et judicium quo singulis secundum merita redet. Ne quis ergo stulte de misericordia praesumat, quia 215 unicuique reddet pro meritis. Justum enim non est judicium, nisi merita reddantur sua unicuique, quemadmodum gessit in corpore, sive bonum sive malum. Si ergo quaeritis justi esse, ipse est qui facit, quia dirigit. Unde subdit: Tu parasti directiones tortis, [Aug., Gl., int., Aug., Cassiod.] has scilicet tu fecisti judicium ut discernamus inter bonum et malum, et justitiam. Justitia est cum bonum facimus et malum vitamus. Ubi? In Jacob, non solum in illo patriarcha, sed etiam in populo quem significavit. Et tu fecisti haec, quae alius non posset.
PARS II. VERS. 5.-- « Exaltate Dominum Deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. »
Exaltate Dominum. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi monet adorari eum, quia patres fuerunt ejus. Quasi dicat: Quia haec facit in nobis, ergo exaltate, secundum quod ipse est Deus, Dominum Deum nostrum, scilicet Christum, qui facit judicium in nobis et justitiam, et usque eo exaltate, ut adoretis. Et hoc est quod dicit, et adorate scabellum pedum ejus, vel suppedaneum pedum ejus. Videndum est quid nos jubeat adorare cum dicit, adorate scabellum pedum ejus, terram scabellum pedum ejus esse dicit alibi Scriptura his verbis: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. (Isa. LXVI.) Ergo terram jubet nos adorare, quia est scabellum pedum ejus. Sed alibi dicit Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI) . Sed sciendum est quia in Christo terra est, id est caro, quae sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Haec sine impietate a verbo Dei assumpta adoratur a nobis, quia nemo spiritualiter carnem ejus manducat, nisi prius adoret. Non illa dico adoratione quae latria est, quae soli Creatori debetur; sed illa quae in dulia dignior est. Dulia enim adoratio est, quae etiam creaturae exhibetur, quae duas species habet: unam quae indifferenter omnibus; alteram quae soli humanitati Christi exhibetur. Et est adorate scabellum pedum ejus, id est corpus Christi, quod est scabellum Divinitatis, [Cassiod., Aug.] Per pedes enim indefecta stabilitas Deitatis accipitur; sed qui adorat non terram intuetur, sed illum potius cujus scabellum est propter quem adorat. Unde subdit: Quoniam sanctus est, in cujus honore scabellum adorat. [Cassiod.] Quasi dicat: Non propter se, sed propter ipsum cujus est scabellum adorat. Ideo autem dicit, sanctus, et non sanctum, ut discernas corpus a deitate, et si in utroque una sit persona. [Aug.] Vel secundum litteram nostram, quoniam sanctum est, ipsum scabellum, id est corpus, ideo adorate, quoniam,
VERS. 6.-- « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus; et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. »
Moyses legislator, et Aaron summus sacerdos fuerunt in sacerdotibus ejus Christi. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Nos imitamini quasi magni fuerint isti, qui eum praedicaverunt. [Cassiod.] Nota quod Moyses sacerdos dicitur, qui si non hostias, vota tamen obtulit Deo, et pro populo supplicavit, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Nota quia Samuel non numeratur inter sacerdotes, quia fuit Ephraim de qua tribu non fit sacerdos secundum legem, sed de Levi. Et ideo, inter invocantes ponitur; fuit tamen sacerdos sicut alibi legitur, et isti jam tunc
VERS. 7.-- « Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. »
Invocabant Dominum Christum, [Gl. int., Cassiod.] et ipse qui nunc loquitur in homine, exaudiebat eos, (tantum valet sincera oratio) et loquebatur ad eos in columna nubis, [Aug.] id est per figuras in nube obscura; sed illa dicta quemdam manifestum praesignabant, scilicet Christum. Ad eos ergo loquebatur in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est in carne assumpta aperte. Et nota quod non ait in nube, sed in columna nubis. [Cassiod.] Columna enim fortitudo est, et decor domus. In hac specie loquebatur eis, quae annuntiabat Ecclesiam, vel carnem Christi; sed tunc in nube loquebatur, qui modo per Filium aperte loquitur. Et isti qui tanti erant,
VERS. 8.-- « Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis. »
Custodiebant testimonium ejus, et praeceptum quod dedit illis. [Cassiod.] Distingue inter testimonia et praecepta. Testimonium est per aliqua signa praecedentis rei posita significatio. Unde saepe in lege dicitur: Hoc erit nobis in testimonium, qualiter Jacob et Laban posuerunt acervum lapidum in testimonium (Gen. XXXI). [Cassiod., Gl. int.]. Praecepta vero sunt sicut praecepta legis per Moysen data: Non occides, etc. (Exod. XX) et quia custodiebant. Ideo, o
VERS. 9.-- « Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. »
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos, [Cassiod.] in justis petitionibus. Et, o Deus, tu propitius fuisti eis, condonando eis peccata, ne noceant in futurum. Propitius enim non dicitur Deus, nisi peccatis. Quando dat veniam tunc dicitur propitius. Propitius fuit ignoscendo. Propitius etiam fuit ulciscendo. Unde subdit et ulciscens, [Aug.] id est vindicans, quod est etiam propitiatio. Ulciscitur etiam castigando, ne semper peccare delectet, et ne humana elatio subreperet. Unde Apostolus: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, etc. (II Cor. XII.) Vere ergo propitius est Deus, non solum donando peccata, sed etiam vindicando et castigando. [Aug.] Ecce, etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati in omnes adinventiones, vel affectiones eorum, scilicet ulciscens erat. Affectiones dicit, quas solus Deus noverat esse in cordibus eorum, pro quibus poena erat eis pati eos cum quibus erant. Quotidie enim patiebantur populos contradicentes, et inique viventes, inter quos vivere cogebantur. Pro quorum peccatis, quasi pro suis dolebant per charitatem. Ecce qualiter vindicabat in omnes affectiones eorum. Non enim, sicut a plerisque putatur, fuit Moysi poena tantum non intrare in terram promissionis, in quam etiam miseri intraverunt. Sed etiam figura rei, scilicet quod qui sub lege essent, quia per eum data est lex et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem aeternam. Et quia propitius est, ergo
VERS. 10.-- « Exaltate Dominum Deum nostrum, adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. »
Exaltate Dominum, [Aug., Gl. int.] qui blanditur et cedit ut pater; addit Deum nostrum. Quasi dicat: Secundum quod Deus est exaltate eum, et adorate Dominum, sed non praeter montem ejus, sed in monte sancto ejus, id est in corpore. [Aug.] Hic est lapis ille parvus, qui, sicut Daniel ait, crevit in montem magnum, et implevit totam faciem terrae (Dan. II). Praecisus, id est natus, de monte, id est a gente Judaeorum, quae colebat unum Deum. Et ideo monti comparatur sine manibus, id est sine operibus hominum, quia de Virgine sine virili semine conceptus. Ideo adorate, quoniam sanctus Dominus Deus noster, qui in monte est.
Collatio In Psalmum XCVIII: « Dominus Regnavit, Irascantur, » Etc.
VERS. 1.-- Irascantur populi. Hieronymus commoveantur; alii contremiscant. Utrumque verum est, et significantiam verbi Hebraici refert IIRGEZU, fremuerunt, expaverunt, irati sunt. Nihil agit Faber, dum nititur persuadere legendum duntaxat, commoveantur populi, videlicet ad laetitiam, et irascantur non congruere; vel eludat enarrationem Augustini ostendentis id non esse jussum, sed praedictum.
Qui sedes super cherubim. Plures codices habent per tertiam personam, qui sedet, et aptior respondet cohaerentia, quandoquidem praecessit Dominus regnavit. Sed et qui sedes non est reprobandum, sic enim legit Cassiodorus et exponit: « Nec est insolitum apud prophetas, ut quasi ex abrupto, transeant de persona in personam, ac sicut in priori lectione, nempe qui sedet, D. Augustinus, repetebat verbum regnavit, ut sit, qui sedet super cherubim regnavit. » Simili opera legendo qui sedes, nihil vetabit subaudire regnas. In Hebraeo et Graeco est participium IOSCHEB, καθημενος sedens. Ergo qui sedet aut qui sedes. Prius tamen magis est secundum regulas grammatices. Alterum non abhorret a propheticis locutionibus.
VERS. 6.-- Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Non liquet ex Hebraeo an debeat legi in masculino genere, an in neutro, quoniam sanctus est vel sanctum est. Sive enim hoc, aut illo modo efferas, nihil laedit Hebraismum HADOM HU. Unde D. Hieronymus, et plerique alii vertunt sub masculino, nonnulli sub neutro. Sed ex Graeco legendum videtur sub masculino, quod ἅγιος et ὑποπόδιον distent genere. Denique et sanctus est Christus, et sancta caro ejus, quae dicitur scabellum pedum ejus, nihilominus adoranda, sicuti docet Hieronymus in Commentario.
Ulciscens in omnes ad eorum. Concordant ferme omnes, licet vertant opera eodem sensu, ALILOTHAM. Hieronymus diversum quiddam ad sonum verbi dicere videtur, super commutationibus, inquit, eorum. Recte tamen intelliguntur transgressiones quae hominem commutant.
Chapter 105 of 157