Skip to the text

Psalmus XCIX

Psalmi Titulus: « Psalmi In Confessione. »

Jubilate Domino omnis terra. Titulus: Psalmus in confessione. [Cassiod., Alcuin.] Confessio gemina est: Una est laudis, altera peccatorum.

Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus: de utraque agitur hic. Docet enim hic psalmus et Deum alacriter laudare, et peccata nostra humiliter plangere, quia nec in malis est desperandum, nec in bonis animus debet esse elatus. Et est sensus: Psalmus iste est in confessione, id est agit de confessione, scilicet laudis, vel de utraque. Intentio: Monet ad confessionem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo, perfectis praecipuum genus confessionis, id est laudem indicit. Secundo intraturis, id est incipientibus, inducit secundum genus confessionis, scilicet peccatorum, ibi, introite in conspectu [Aug.]. Ad laudem ergo monens, non unum angulum terrae hortatur, sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem, dicens: o

VERS. 1.-- « Jubilate Deo omnis terra: servite Domino in laetitia. »

Omnis terra. [Aug.] Non pars, quia ubique benedictio seminata est, jubilate Domino, non alii. Jubilatio autem vera fit voce et corde. Quasi dicat: Si jubilat vox exterius, cor intelligat interius. Sonus enim cordis est intellectus. Jubilus autem sonus est laetitiae sine verbis, quia eis laetitia animi non potest explicari, quando videlicet homo gaudens ex his quae non possunt explicari verbis erumpit in vocem quamdam exsultatione sine verbis, ita ut appareat eum ipsa voce gaudere. Sed quasi repletum nimio gaudio non posse verbis explicare quod gaudet. Hic autem jubilus sit a bonis in confessione; a malis vero in confusione, cum de terrenis adeo gaudent sicut, verbi gratia, messores vel vindemiatores copia fructuum jucundantur, et de feracitate terrae gaudentes cantant, et inter cantica inserunt voces quasdam sine verbis, in elatione exsultantis animi. Et haec est jubilatio improbanda. Justi vero gaudent videntes mundo corde, quis Deus, quanta et quo ordine, et quam mirifice 216 fecit. Unde exsultantes cantant, et est ista jubilatio coronanda, Servite Domino, [Cassiod.] non necessitate, sed charitate, quia liberati estis per Christum. Et ideo, servite in laetitia, non murmurantes, ut Judaei in deserto murmuraverunt (Num. XIV). [Aug.] Haec servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Gratum enim est redemptis servos esse. Servum te faciat charitas, quia liberum te facit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo; vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit (Joan. VIII) .

VERS. 2.-- « Introite in conspectu ejus in exsultatione. »

Introite. [Alcuin., Cassiod.] Dixit, servite Domino, unde praemium subdit, dicens: Introite in conspectu ejus in exsultatione. Magnum est praemium in conspectu tanti judicis gaudere, et accipitur hoc de futuro. Vel de praesenti accipitur sic; introite in exsultatione in conspectu ejus, [Aug.] id est in conscientia exsultate ubi Deus videt; foris lingua exsultare facile est.

VERS. 3.-- « Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos. »

Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus. [Aug.] Quis hoc nescit quod Dominus sit Deus. Sed de crucifixo hoc dixit contra Judaeos. Quasi dicat: Non vilescat vobis, quem crucifixistis, et flagellastis, quia ipse est Deus. Et hoc scitote: Ipse fecit nos et non ipsi nos, id est omne nostrum bonum ex eo est, non ex nobis: ex eo est, unde coronamur; ex nobis, unde damnamur. [Hier.] Et agit de bonis operibus gratiae vel de operibus creationis agit. Ipse fecit nos et non ipsi nos, id est creavit nos, juxta illud: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I) . [Cassiod.] Hoc dicit, ne quis putet creationem nostram patribus deputandam, qui sunt ministri; Deus autem auctor.

VERS. 4.-- « Populus ejus et oves pascuae ejus: introite portas ejus in confessione, atria ejus, in hymnis confitemini illi. »

Populus ejus. [Gl. int.] Quasi dicat: Ipse fecit nos, qui sumus populus ejus. Et est, vel secundum aliam litteram, quae est: Nos autem populi ejus sumus, et ipse est rex, et oves sumus, ipse pastor. Pascuae ejus, id est Scripturarum, in quibus saginat fidelium mentes. Introite. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi intraturis secundum genus confessionis inducit: Quasit dicat: Monui intrare in conspectu ejus, nec dubitetur, quia misericordia est ei. Ergo introite confidenter, non foris stetis ubi sunt hostes, extra vos lupus invenit. Introite dico, portas misericordiae ejus, in confessione. [Aug.] In portis initium est, et confessio peccatorum, de qua hic agitur, a qua incipiemus ad misericordiam Dei intrare. Et est introite portas misericordiae ejus in confessione, id est a confessione incipite ad misericordiam Dei intrare, non a vobis facti; laudate eum a quo factis estis, vos accusando, quia et nostra accusatio ad laudem ignoscentis pertinet. De hoc autem alibi dicitur: Incipite Domino in confessione, (Psal. CXLVI) . Et cum intraveritis in atria ejus, id est in amplitudinem coelestis beatitudinis gratiae plenitudine percepta, confitemini illi in hymnis, id est in laudibus. Quasi dicat: Cum intratis, vos reprehendite; cum intraveritis, ipsum laudate, etc.

VERS. 5.-- « Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus; et usque in generatione et generationem veritas ejus. »

Laudate nomen ejus. [Gl. int., Aug.] Nunc et in futuro, quia dum laudatur dulcescit. Unde subdit: Quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, quia et hic liberat, et in futuro coronat, et usque in generatione et generationem, id est in omnem generationem, vel in terrena generatione et coelesti, in una quae parit mortales; in altera quae parit aeternos, est veritas ejus, implens promissa.

Collatio In Psalmum XCIX: « Jubilate Deo Omnis Terra, » Etc.

VERS. 2.-- In exsultatione. Vel in laude, ut habet Hieronymus, et quidam alii; vel in cantico, ut Munsterus et Pellicanus. Plerique, in exsultatione cum Septuaginta BIRNANAH. Haec omnia refert, et quae concinunt, vera enim Dei laus, non est sine exsultatione.

VERS. 3.-- Et non ipsi nos. Hic Faber a quodam Hebraeo edoctus, ut dicit, affirmat nullam haberi in Hebraeo negationis particulam. Inspeximus septem codices diversos, qui constanter habent VELO ANAGNU. Deinde addit quod nos, debeat esse nominandi casus, cum nullus sit tam hebes, ut arbitretur creasse seipsum, et cum Hieronymus vult psallamus, expuncta negatione, et ipsius sumus. Quantum ad D. Hieronymum, ego puto ipsum legisse LO, sine aleph, id est ipsi vel ipsius, et e recentioribus interpretes pro Cajetano; nam vertunt sibi nos. Caeterum non semel adnotavimus pronomen et negationem nihil distare in voce. In scriptione est aleph LO, hoc est non. De casu vero ambiguum est. Sensus tamen non mutatur. Idem enim sibi volunt, non ipsi sumus nos, et non fecimus nos. Illud certum est Augustinum exponere per accusativum, ad verbum facere, relatum. Nec sic accepit ceu quispiam possit dubitare, se non esse factum a seipso. Sed ne superbiamus, quin potius agnoscamus nos habere ab opifice nostro quidquid habemus. Porro in Graeco manifeste est rectus casus καὶ οὐχ ἡμεῖς, sic tamen ut videatur mente repeti quod mox erat ἡμᾶς. Denique volvens editionem Hispaniensem inveni scriptum VELO, sicut dicebamus Hieronymum legisse.

Chapter 106 of 157