Psalmus CXLVIII
Psalmi Titulus: « Alleluia Aggaei Et Zachariae . »
Laudate Dominum de coelis. Titulus: Alleluia Aggaei et Zachariae. [Aug.] Aggaeus et Zacharias qui in Babylonia captivitate praedixerunt liberationem terrenae Jerusalem, multum nos exigunt ad futuram liberationem spiritualis Jerusalem, quam sub illa actuali intellexerunt, et pro ea Dominum laudaverunt specialiter. Ut et nos exemplo eorum, quasi contempta hujus nostrae peregrinationis Babylonia securi praemeditemur hic laudem quam in aeternum solvemus. Unde et hic Propheta, per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Omnia enim laudant Deum vel in se, vel in aliis. Sunt enim quaedam quae habent spiritum laudandi Deum, et laudant in illo affectu, quo illis placet Deus; quaedam vero non habent intellectum, sed quia et ipsa bona sunt in ordine suo et ad pulchritudinem universitatis referuntur. Per se quidem non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus. Et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nos laus Dei, ad quam nos monet hic Propheta pro nobis liberatione spirituali, quam praedicti Prophetae in mysterio futuram significaverunt. Ideoque titulus continet nomina eorum. Et est sensus: Hic est alleluia, id est laus Dei Aggaei et Zachariae, id est pro futura liberatione, pro qua praedicti Prophetae laudaverunt. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo coelestia hortatur ad laudes. Secundo terrestria, ibi, laudate Dominum de terra. Et congrue primo de coelis laudatur Deus; postea de terra. Ipse est enim qui fecit coelum et terram, et in coelestibus et terrestribus omnia continentur. Sic ergo aliquibus bona operantibus applaudentes dicimus: Facite, facite. Ita Propheta angelis Deum laudantibus aggratulans ait: O vos, qui estis,
VERS. 1.-- « Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. »
De coelis, [Aug.] scilicet vos angeli, laudate Dominum. Non praecipit vel admonet angelos hoc facere, sed adjungit aggratulationem suam eis hoc facientibus, quia placet sibi quod faciunt. Et levato corde cum illis est spe, et repetit: O vos qui estis in excelsis, laudate eum. Deinde quibus aggratulationem suam faciat, exprimit.
VERS. 2.-- « Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. »
Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. [Cassiod.] Virtutes generale nomen est omnium coelestium spirituum, quandoque tamen pro uno ordine accipitur; dum vero mittuntur, angeli nominantur.
VERS. 3.-- « Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. »
Laudate eum, sol et luna. [Hier.] Notandum quod ab invisibilibus quae digniora sunt incoepit, deinde ponit visibilia quae minus sunt digna. Sol enim et luna et omnia visibilia invisibilibus cedunt, de quibus hic incipit dicens: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. [Cassiod.] Et per lumen generaliter accipit omnia lumen habentia, quae dinumerari non possunt.
VERS. 4.-- « Laudate eum, coeli coelorum; et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. »
Laudate eum, coeli coelorum, [Cassiod.] Pluraliter dicit, quia plures sunt coeli. Et aquae, quae super coelos sunt divisae ab his quae sub firmamento sunt, laudent nomen Domini. Et ita faciunt et coeli et aquae. Nimia enim laus est, quod et tenuitas coelorum firma consistit, et aquas quae graviores sunt sustinet. Quae, nisi jussae, defluunt per pruinas; quae, sicut dicitur, apertis coeli cataractis per pluviam mittuntur, et quasi quis quaereret? Quid eis contulit, unde laudent? subdit, multum.
VERS. 5.-- « Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. »
Quia ipse dixit et facta sunt. [Aug.] Ecce his verbis significat Verbum per quod omnia facta sunt. Unde: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I) . Ipse ergo dixit, id est Verbum genuit, et per ipsum facta sunt. [Cassiod.] Hoc dicit contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum. Ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit facta, postea creata, facere enim et nos possumus, sed non creare, quod proprie est de nihilo aliquid facere. Ipse ergo solus creat quod proprium Deitatis est.
VERS. 6.-- « Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit et non praeteribit. »
Statuit ea, omnia superiora, omnia coelestia, in saeculum et in saeculum saeculi, [Aug., Cassiod.] quia etsi erit coelum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quae novantur per ipsum et meliora permanent, et hic est laus a potentia. Omnipotens enim est cujus opera non mutantur. Et posuit eis praeceptum, id est legem et conditionem, scilicet ut laudent eum, Et non praeteribit quin fiat; laudant enim omnia vel in se, vel in aliis.
PARS II. VERS. 7.-- « Laudate Dominum de terra; dracones et omnes abyssi. »
Laudate Dominum [Aug.] Secunda pars. Enumeratis coelestibus descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa tanquam exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Deum, quae considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui estis de terra, laudate Dominum, scilicet dracones, etc. Dracones circa aquam versantur, et prodeuntes de speluncis feruntur in aere, et concitatur propter eos aer, quibus non sunt majora animantia super terram. Unde ab eis coepit. Et omnes abyssi. Abyssi sunt profunditates aquarum lactentium et maria omnia. Aer quoque nebulosus ad abyssum pertinet, ubi sunt nubes, venti, tempestates, pluviae, coruscationes, tonitrua, grando, nix, et generaliter quidquid de humido, 315 et caliginoso aere vult fieri super terram, [Aug.] totum terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est. Haec autem omnia etsi mutabilia et turbata sint, habent tamen locum et ordinem suum, et pro modo suo implent decorem universitatis, et sic laudant Deum. Ipsa ergo nos consideratione eorum hortatur laudare subdens:
VERS. 8.-- « Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum; quae faciunt verbum ejus. »
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, [Aug.] qui laudant nomen Domini. Quae omnia etsi perturbata videantur, quibusdam stultis et casibus agitari, tamen faciunt verbum ejus. Hoc ideo dicit, quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed haec inferiora despiceret; et a casibus regerentur. Sed et haec agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur.
VERS. 9.-- « Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. »
VERS. 10.-- « Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. »
Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. [Hier.] Bestiae majores, et universa pecora, serpentes et volucres pennatae laudent, et caetera. Deinde ad homines venit dicens:
VERS. 11.-- « Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae. »
VERS. 12.-- « Juvenes et virgines, senes cum junioribus, laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. »
Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae. Juvenes et virgines, senes cum junioribus, [Cassiod.] scilicet homines de omni sexu et de omni aetate laudent nomen Domini. Et quare? supponit, laudent a magnificentia, [Aug.] ideo scilicet quia exaltatum est nomen ejus solius. Nemo enim exaltatur nisi sub eo.
VERS. 13.-- « Confessio ejus super coelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. »
Confessio [Aug.] Supradixit prius de coelo; postea de terra: hic de omnibus simul. Et accipit per coelum omnia superiora; per terram omnia inferiora. Et est, confessio ejus super coelum et terram, id est illum omnia confitentur, vel in se vel in aliis. Pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est attendentes ea, laudant eum, et de terrenis et de coelestibus, quo non est aliquid melius. Quidquid enim fecit infra illum est, et quid quid placet in his minus est quam ipse. Si ergo amas visibile quod fecit, multo magis invisibilem qui fecit. Per visibilia intelliguntur ejus invisibilia. [Cassiod.] Vel, confessio ejus est super coelum et terram, id est major est laus ejus ex ipso quam ex creaturis, quia magis laudandus propter se, quam propter creaturas. Exaltabit, vel exaltavit. Quasi dicat: Dico ut laudent, quia exaltatum est nomen ejus. Et ita ideo, quia exaltabit, vel exaltavit cornu, id est potestatem et dignitatem populi sui. Ecce quid prophetabant Aggaeus et Zacharias in captivitate, scilicet exsultationem populi Dei. Modo quidem humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus exaltabitur.
VERS. 14.-- « Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. »
Hymnus. [Aug.] Quasi dicat: Exaltabis cornu. Unde modo sit hymnus omnibus sanctis ejus, quibus et in fine erit hymnus perpetuus. Unde: In saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII) . Hymnus autem tria habet, canticum, laudem et Dei, id est hymnus est laus Dei cum cantico. Hunc ergo modo dicant sancti in fine aeternum hymnum accepturi. Et qui sunt sancti quibus debet esse hymnus? filiis Israel, scilicet sit hymnus, qui sunt filii Israel? qui appropinquant Deo. Et hoc est, populo, scilicet appropinquanti sibi, non carne, sed fide sit hymnus.
Collatio In Psalmum CXLVIII: « Laudate Dominum De Coelis, » Etc.
VERS. 1.-- Quia ipse dixit et facta sunt. Haec clausula non est Hebr. Et quae sequitur: Ipse mandavit et creata sunt, videbatur exponere dicere Dei in principio Genes. Ob id interpretes praemiserunt eum tropum loquendi priorem quo posteriori cohaereret.
VERS. 8.-- Glacies. Recentiores vertunt vapor, quem intelligunt, ut videtur, calidum et siccum, quoniam translator ad Campensem dixit camna. Munsterus autem ex suo lexico, adnotat etiam aliquos accipere QUITOR, pro glacie, id quod fecit D. Hieronymus.
Chapter 155 of 157