Skip to the text

Psalmus CXLIX

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Cantate Domino. Titulus: Alleluia [Cassiod.] Post omnes creaturas, quas in praecedenti psalmo monuit laudare Dominum eo quod ab ipso creatae sunt, hic proprius et specialius Israel invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quae est mirabilior Dei operatio. [Aug., Cassiod.] Haec est sanctificatio Israel per quam de veteri factus est novus. Intentio: Monet ad laudem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo multis modis monet laudare regem, quia eis benevolus et beneficus est. Secundo agit de gaudiis sanctorum et potestate ibi, exsultabunt. Exhortans itaque fideles ad novum canticum, ait:

VERS. 1.-- « Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. »

Cantate Domino canticum novum de mysterio redemptionis, de promissione aeternitatis. [Aug.] Quasi dicat: Qui vult cantare hoc canticum, diligat aeterna ubi fiat novus. Vetus enim homo canticum vetus cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus, canticum, scilicet pacis, canticum charitatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Deinde determinat ubi et a quibus debeat cantari hoc canticum dicens, laus ejus est in ecclesia sanctorum scilicet. Haec enim laus non ubicunque, vel a quibuscunque cantanda est, sed in Ecclesia catholica, et a sanctis, qui sunt Israel.

VERS. 2.-- « Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in rege suo. »

Laetetur Israel, [Aug.] spe licet et hic multa patiatur. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, etiam secundo ut sit Israel, et filiii, vel filiae Sion, iidem sunt Israel, et filiae Sion, exsultent in rege suo, id est in Christo, qui est rex et sacerdos. Ut rex enim pugnavit pro nobis de cruce diabolum vincens, ut sacerdos se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.

VERS. 3.-- « Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei. »

Laudent nomen ejus. [Aug.] Qualiter? In choro, id est in concordia morum et in tympano, id est in mortificatione carnis, et psalterio, id est spirituali operatione psallant ei. Et quare psallant, subdit:

VERS. 4.-- « Quia beneplacitum est Domino in populo suo; et exaltavit mansuetos in salutem. »

Quia beneplacitum est Domino in populo suo. [Cassiod.] In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, sed post mutatis qualitatibus, et poenitere et gaudere. Unde: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI) . Et alibi: Gaudeo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV) . [Aug., Cassiod.] Sed hoc dicit hic, beneplacitum est Domino in populo suo, cum peccata dimittit. Vel de futuro potest accipi ab illo loco: Laus ejus erit in ecclesia sanctorum, id est in futura Jerusalem, et ibi: Laetetur Israel in eo qui fecit eum: et filiae Sion exsultent. In quo? In rege suo, id est in Christo quem nunc videbunt facie ad faciem; et laudent nomen ejus in choro, id est in unitate charitatis, quia jam tunc nulla erit dispersio, sed charissima unitas. Et, in tympano et psalterio psallant ei, id est de hoc quia tympanum et psalterium fuit eis hic. Tunc enim exsultatio erit sanctis de tympano et psalterio, non ipsi actus. Ideo psallant, quia beneplacitum ibi Domino in populo suo, quod tunc apparebit, cum parem angelis faciet. Unde addit, et exsultabit, vel exaltavit mansuetos in salutem aeternam

VERS. 5.-- « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. »

Exsultabunt. [Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Legitur haec series prius de praesenti, usque ad finem psalmi. Quasi dicat: In futuro exaltabit mansuetos, et pro eo, exsultabunt hic sancti in gloria. Gloria est bonorum actuum, frequens laudatio, de qua justi laetabuntur. Ubi? non extra in populari favore, sed in cubilibus suis, [Aug.] id est in conscientia. Ideo, quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccatoribus veniam et gratiam, immeritis vitam aeternam. Fatuus extra in fabulis hominum laetatur; sanctis vero hic modus gaudii est, ut ad illum referant bona qui dedit.

VERS. 6.-- « Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. »

Exsultationes Dei, [Aug.] non fuerunt in gutture vel faucibus eorum, id est in lingua. Sic enim laetantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant, quod boni sunt, sed Deo a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. Et gladii, vel frameae ancipites, vel bis acuti, vel acutae, id est sermo Christi, qui acutus est Veteri et Novo Testamento, erunt in manibus, id est in potestate eorum, ut dicant ubi velint et cui velint. Ad quid?

VERS. 7.-- « Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. »

Ad faciendam vindictam in nationibus, [Aug.] id est ad hoc ut occidant, illo gladio peccatores bis acuto, ut sic vivificentur secundum illud: Ego occidam, et vivere faciam (Deut. XXXII) . Et, ne putares sanguinem fundi exponendo determinat, id est ad faciendas increpationes, vel objurgationes, in populis. Et

VERS. 8.-- « Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. »

Ad alligandos reges eorum in compedibus, [Aug.] id est in praeceptis Dei, et ad alligandos nobiles eorum in manicis, vel vinculis ferreis, id est Dei mandatis, quae dicuntur vincula ferrea dura, quia sunt et insolubilia. Ut est illud: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX) . Et item: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem (I Cor. VII) . His vinculis ligantur gentium reges et nobiles saeculi ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus, ut fortia confunderet, ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et saeculari nobilitate contempta paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori, de piscatore, non piscatori de imperatore. Per hos ergo ligavit reges et nobiles vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita. Et hoc est judicium quod faciunt sancti, per omnes gentes. Unde subdit:

316 VERS. 9.-- « Ut faciant in eis judicium conscriptum: Gloria haec est omnibus sanctis ejus. »

Ut faciant. [Aug.] Quasi dicat: Ad hoc habent gladios in manibus, ut faciant in eis judicium conscriptum, id est a Patribus sancitum. Ista enim antea scripta sunt, et modo complentur. Legebantur enim aliquando nec fiebant; modo fiunt. Et concludit ita: Gloria haec est omnibus sanctis ejus, ita, scilicet ut dictum est, scilicet per omnes gentes. Per totum mundum hoc agunt sancti, sic gloriantur, sic exsultant in faucibus, sic laetantur in cubilibus, sic exsultabunt in gloria, sic cantant canticum novum, sic dicunt alleluia corde, ore, vita. Vel ita: Haec est gloria, quasi dicat: Ita et ita faciunt sancti. Et gloria haec est omnibus sanctis ejus, id est ita consequentur aeternam gloriam. [Cassiod.] Vel ita ab illo loco: Exsultabunt, et accipit totum de futuro, et praedicatur virtus Dei et potentia in gloria sanctorum; quasi dicat: Exsultabit mansuetos, et tunc sancti exsultabunt in gloria, id est in vindicta malorum. Vindicta enim peccantium gloria est sanctorum. Et laetabuntur in cubilibus suis, id est in divisis mansionibus, de quibus Dominus ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV) . Et tunc erunt exsultationes Dei in gutture eorum, quia in corde et in lingua, non desinunt laudare Deum, a quo aeterna habent, et gladii ancipites, id est verbum Dei vel sententia judicii de bonis et malis erunt, in manibus, id est in potestate eorum. Tunc enim potestatem verbi Dei accipientes cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes. Et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis. Unde subdit, ad faciendam, etc, quasi dicat: Gladios habebunt, in manibus, ad faciendam vindictam in nationibus, et increpationes in populis. Ecce quanta gloria et gaudium sanctorum tunc erit, quando pauperes, qui erant hic derisui, habebunt hic potestatem vindicare in superbos. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, quia tunc reges terrae et nobiles saeculi ligabuntur in compedibus, de quibus non erit liberum exire; ferent vincula ferrea, ut gravia ad portandum, et quae non possunt rumpi, scilicet tormenta gehennae, et sic fiet judicium conscriptum, ut faciant. Quasi dicat: Ad hoc habebunt gladios, ut faciant in eis judicium conscriptum, id est comprobatum ab angelis et universis sanctis, vel in pluribus Scripturae locis memoratum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? (I Cor. VI.) Et ne putes hanc potestatem esse solis apostolis, addit, et gloria haec, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, scilicet omnibus perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt.

Collatio In Psalmum CXLIX: « Cantate Domino Canticum Novum, » Etc.

VERS. 2.-- Filiae Sion. Tametsi idem polleant filii Sion, et filiae Sion, manifestum est tamen in Hebraeo et in Graeco esse filii Sion, ac sic omnes interpretes legunt BENE SION, Υἱοί Σίων. Denique, Scriptura subinde nunc dicit filios Sion, nunc filias. Atqui admonemur a D. Hieron. ad Suniam, ubi nulla est sensus mutatio, declinare superfluas contentiones, quas dicit esse ineptias.

VERS. 3.-- In psalterio. Hebr. CINNOR, id est cithara. Sed scribit Hieronymus ad Marcellam in ea epistola quae disserit quid sit SELAH Hebraeis, quod tunc temporis psalmi juncta voce ad organum canebantur. Ob id non debet esse mirum, quod acceperint psalterium pro cithara.

VERS. 7.-- Exsultationes Dei. Hebraeus et Graecus habent exaltationes, ac ad eumdem modum legit Arnobius. Heb. ROMEMOTH, Graecus, ὑψώσεις. D. tamen Augustinus legit exsultationes. Et ne quis causatur scriptoris vitium, semel et iterum repetit in enarratione, jungens ei quod mox dixerat, laetabuntur in cubilibus suis. Utcunque fuerit exsultationes Dei, et exaltationes sunt ejus laudes. Proinde parvi refert.

Chapter 156 of 157