Skip to the text

Psalmus CL

Psalmi Titulus: « Alleluia. »

Laudate Dominum in sanctis ejus. Titulus: Alleluia. Psalmus iste est tertius eorum. Qui sunt sine divisione. Atomus enim est hic psalmus, in quo intenditur, ut laudetur Deus, quia congregavit sanctos, et deposita fragilitate suae imagini restituit, et jam conformes gloriae suae in beatitudine locavit, ubi est omnis abundantia. Hic ergo agitur de laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur enim civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo canere. In hoc culmen divinae laudis, omnis psalmodia perducitur, quae laus hic nuptiali dulcedine decantatur. Quibus ergo Propheta in principio libri hujus recte conversationis formam ostendit, jam in illa coelesti Jerusalem receptis dicit in eis laudandum esse Deum, quia omnia eis dedit, sic incipiens:

VERS. 1.-- « Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. »

Laudate Dominum in sanctis ejus, pro his quae sanctis suis dedit. Laudate eum in firmamento virtutis ejus, id est pro eo, quia morte sua diabolum superavit, et credentes ad coelum perduxit. Et

VERS. 2.-- « Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. »

Laudate eum in virtutibus ejus [Cassiod.], vel in potentatibus ejus, scilicet quia omnia sunt subjecta sub pedibus ejus, cui flectitur omne genu, coelestium, terrestrium et infernorum, sicut Apostolus ait (Philipp. II). Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, sed quomodo hoc fieri potest, cum ejus magnitudinis non est finis? Sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc qui sine fine laudant. Et cum non sit finis magnitudinis ejus, secundum eam laudatur, cum sine fine laudatur. Et est laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, id est sine fine, sicut non est finis magnitudinis ejus. [Cassiod.] Quomodo autem laudari debeat per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit, subdens:

VERS. 3.-- « Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. »

Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. [Cassiod.] Quasi dicat: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo, cithara cum reliquis instrumentis canat sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel in adventibus regum apparatur. Psalterium in laudibus Dei sonat, et a summo reddit sonum. Cithara sponso cantat, et ab imo sonat. Haec omnia humanis actibus comparata, id est considerata, juxta usum humanorum actuum, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. In tuba enim rex esse significatur; in psalterio, Deus; in cithara, sponsus. Et est sensus: Laudate eum in sono tubae, id est laudate ut regem, quia vos in bello diaboli vincere fecit. Et, laudate in psalterio, id est ut Deum, quia vos fecit summos. Et laudate eum in cithara, id est ut sponsum, quia vos ab imis liberavit.

VERS. 4.-- « Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. »

Laudate eum in tympano et choro, [Aug.] id est in carne mutata, et vocum cordiumque concordia. Tympanum fit de corio extenso in ligno. Chorus vero est temperata vocum collectio. Laudate eum in chordis et organo. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans. [Cassiod.] Et, ut haec omnia de hominibus acciperes, ad os hominis venit; et exponens quid sit laudare in chordis et organo, subdit:

VERS. 5.-- « Laudate eum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum. »

Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. [Aug., Cassiod.] Cymbala bene sonantia labia nostra sunt, quae cordi concinna, in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt. Et ideo inter instrumenta musica bene sunt. Ad litteram, cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimae phialae, quae acutum sonum reddunt, et harmoniam faciunt. [Aug., Cassiod.] Et ne putes esse cymbala ista sine anima addit: Laudate eum in cymbalis jubilationis, id est in labiis jubilum intus conceptum extra monstrantibus. Et quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit omnis spiritus, scilicet angelicus et humanus, laudet Dominum; non caro et sanguis, quae non possidebunt regnum Dei, non ambitus saeculi; sed quod est in natura rerum sublimius ad laudem monetur, quod scilicet coelestia sapit, aeterna capit, scilicet spiritus brevis et perfecta scientia de modo divinae laudis in hoc psalmo docetur, scilicet ut Deum spiritualiter omnia laudent. [Aug.] In his totius musicae perfectio est. Etenim flatus in tuba pulsus in cithara; et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quae non auribus sed pura mente advertitur. Vel ita ab illo loco: Laudate eum in firmamento virtutis ejus, id est quia sanctos ita firmavit sua virtute, ut amplius non moriantur. Virtus ejus est in hoc firmamento. Est enim virtutis magnae quod sancti jam non morientur, et mors eis ultra non dominabitur (Rom. VI). Et laudate eum in virtutibus, vel in potentatibus ejus, id est pro potentatu quem sanctis suis contulit. Potentatus enim Dei quem fecit in eis, dicitur quod regnant cum illo in aeternum; et ipsi sancti sunt multitudo magnitudinis ejus. Unde subdit, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, id est sanctos, quia eos magnos fecit, et tam multos, scilicet millia millium. Unde: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII) . Idem ipsi sancti sunt in omnibus musicis instrumentis significati, quae ponit pro significantia divinae laudis, id est ut significet ea pro quibus laudare debent et quomodo. Et a tuba incipit, dicens: Laudate eum in sono tubae, id est propter excellentissimam laudis claritatem quae in vobis est, laudate eum in psalterio et cithara, id est de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit coelum et terram. Psalterium enim a superiori sonat, ut dictum est, cithara ab inferiori. Ideoque per psalterium coelestia, per citharam terrestria significantur. Laudate eum in tympano, id est in carne mutata, quae est sine omni corruptione. Tympanum enim fit de corio siccato et infirmato. Et choro, id est in pacata societate. Et laudate eum in chordis, id est in carne jam a corruptione liberata, quam ante per tympanum significaverat; et organo, id est in concordi diversitate. Organum est generale nomen omnium musicorum vasorum, licet usu dicatur organum quod inflatis follibus sonat. Chordae vero sunt caro jam a corruptione libera, quibus addit organum, non ut singuli sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut fit in organo. Habebunt enim sancti tunc differentias suas consonantes, non dissonantes, id est consentientes sicut et diversis vocibus, sed non adversis fit cantus suavis. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Cymbala invicem se tangunt ut sonent. Ideo labiis nostris a quibusdam comparantur, sed melius in cymbalis intelligi puto illos qui invicem se honorantes dant laudem Deo. Et est, laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in his quae se invicem monentes et honorantes laudant Deum et delectant. Et notandum quia tria sunt genera sonorum, 317 quorum nullum hic praetermittitur. Fit enim sonus voce, ut per chorum; flatu, ut per tibiam; pulsu, ut per citharam. Haec omnia ad hymnos nuptiales pertinent, sed per similitudines non proprietates referuntur ad Dei laudem in sanctis ejus. Ideoque ne putes cymbala sine anima hic intelligi, addit: Laudate eum in cymbalis jubilationis. Est enim jubilatio ineffabilis laus quae non nisi ab anima proficiscitur. Omnis spiritus laudet Dominum, qui non nisi spiritualiter laudandus est.

Sciendum quia psalmus iste centesimus quinquagesimus est. Hunc enim librum David composuit in numero centum quinquaginta psalmorum, per hoc nobis magnum commendans sacramentum, quod patebit si quindenarii non ignoretur mysterium. Quod enim valet quindecim in ordine singulorum, id est unitatum, hoc centum quinquaginta in ordine denariorum, et mille quingenti in ordine centenariorum, et quindecim millia in ordine millenariorum, quia, sicut quindenarius ex quindecim unitatibus subcrescit, sic centum quinquaginta ex quindecim denariis, et mille quingenti ex quindecim centenariis, et quindecim millia ex quindecim millenariis. Ideoque quod significatur per quindecim, hoc idem per centum quinquaginta, et per alios duos numeros significatur. Cognito ergo sacramento quindenarii reliquorum non latebit mysterium. Quindecim itaque significat duorum Testamentorum concordiam. Constat enim ex septenario et octonario. Septenarius autem significat Vetus Testamentum, quia in Veteri Testamento observabatur Sabbatum, qui est dies septimus, et septima septimana, et septimus mensis, et septimus annus septimae decadis, qui jubileus dicitur. Octonarius vero ad Novum Testamentum refertur, quia in Novo Testamento Dominicus dies observatur, qui est octavus post septimum. Idem est et primus post Sabbatum; et primus in prima rerum conditione, secundum hoc mysterium est numerus psalmorum. Ideo enim centum quinquaginta sunt, qui numerus eodem adnotatur mysterio quo quindenarius, ut ostendatur libri hujus doctrina, utrique consonare Testamento. Ecce quare hoc numero psalmi conscripti sunt.

Nunc animadvertendum quare per quinquagenas et per tres hoc opus distinguatur. Ideo per quinquagenarium distinguitur, quia hic numerus magnis ac diversis adnotatus est sacramentis. Constat enim hic numerus, scilicet quinquaginta de septima septimanarum, id est de septem septenariis, addito uno, tanquam ipso octavo, ad determinandum quinquagenarium. Per septenarium vero septiformis Spiritus figuratur, et per ipsum quoque quinquagenarium, quia tot diebus completis post resurrectionem venit Spiritus sanctus super congregatos in Christo, qui Spiritus septenario numero praecipue in Scripturis commendatur. Hoc igitur numero distincti sunt psalmi, ut significetur nos septiformis gratiae Spiritus sancti fieri participes, si doctrinam psalmorum custodiamus. Ideo etiam hoc numero fit psalmorum distinctio, quia hic numerus, scilicet quinquaginta in quadraginta et decem dividitur. Unde et Christus eum sic divisit, qui quadragesimo die post resurrectionem in coelum ascendit. Inde post decem dies Spiritum sanctum misit. Per quadraginta vero temporalis habitatio hujus mundi ostenditur. Et lex Moysi per quaternarium ostenditur. Per denarium lex. Quaternarius enim in quadragenario, et ex quatuor et decem in se ductis multiplicato praevalet quantum ad significationem. Quatuor enim partes habet mundus et annus, et quatuor sunt elementa, ex quibus omnia corpora constant: denarius autem legem significat propter Decalogum mandatorum, quae fuerunt scripta in tabulis. Huic autem numero, scilicet quadragenario, additur denarius, ut quinquaginta compleantur. Denarius viro vitam aeternam significat. Constat enim ex tribus et septem. Ternarius ad sanctam Trinitatem refertur. Septenarius vero qui constat ex tribus et quatuor ad duplicem hominis naturam, qui constat ex anima et corpore. Ad animam pertinet ternarius propter triplicem vim animae; quaternarius pertinet ad corpus propter quatuor elementa. Tunc igitur aeternitatis beatitudo in nobis perficietur, cum utriusque naturae nostrae sabbatismo potiti Trinitati increatae conjungemur. Addito ergo denario quadragenario velut mercede, pro impleta in hac vita lege Dei reddita, ipsa aeternitas figuratur. Ideo ergo hoc numero psalmos distinxit, ut significet eos qui in praesenti hujus psalmodiae doctrinam servant legem implere, et denario aeternae vitae in futuro coronari, assignata gemina ratione, quare per quinquaginta distincti sunt psalmi. Videndum est quare distinguantur per tres quinquagenas. Ideo scilicet ut insinuetur beata Trinitas, quae omnia praedicta praestat. Donat enim septiformem gratiam, juvat ad implendam legem, et in futuro remunerat, sicut cum trinitas multiplicat quinquaginta, faciunt centum quinquaginta, qui numerus omnium psalmorum est summa et plenitudo.

Quaeri quoque solet utrum unus sit liber Psalmorum, an plures. Hieronymus quinque libros dicit esse propter quinque distinctiones, quae fiunt per fiat, fiat. Cui obviare videtur quod dicitur in Actibus apostolorum: Sicut scriptum est in libro Psalmorum (Act. I) , non in libris dicit, sed in libro dicit, quasi unus sit liber, non plures, quod tamen superiori non repugnat. Bene namque multi libri, unus liber dicuntur, ut multae Ecclesiae una, et multi coeli unum coelum. Unde Scriptura dicit quod aquae sunt supra firmamentum, id est coelum (Gen. I). Et eadem ait: Et aquae, quae super coelos sunt. Idem significans per coelos et firmamentum, id est coelum. Potest etiam dici in libro Psalmorum, id est in aliquo libro illorum quinque, quod tamen in usu locutionis vel non est, vel raro est. Duodecim prophetarum etiam unus liber dicitur, et omnes etiam canonicae Scripturae a quibusdam unus liber esse dicuntur, eo quod mirabili et divina unitate concordent. Illud quoque non vacat, sed magna consideratione dignum videtur, quod primus quinquagesimus agit de poenitentia; secundus, de misericordia et judicio; tertius, de laude Dei in sanctis ejus. Isti sunt namque tres status religionis Christianae. Sic enim ad aeternam beatamque vitam tendimus. Prius per poenitentiam peccata damnamus, vocante Deo ad poenitentiam, quos apud se in occulto praedestinavit. Inde per misericordiam justificati bene vivimus, ne judicium in futuro timeamus, Deo vocatos justificante hic per misericordiam et timorem judicii, in quo judicio de civitate Domini disperdentur omnes qui operantur iniquitatem. Tandem ad vitam glorificati intramus, ubi Deum sine fine laudamus, ad hoc etiam, id est ad hos tres status designandos, quod Dominus ait in Evangelio: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII) . Daemonia ejicit cum nos a peccatis poenitentiam solvit. Sanitatem perficit cum per misericordiam juste vivere facit. In futuro consummabitur, cum nos coronabit. Quos status etiam in sua passione et dormitatione et evigilatione ostendit. In cruce enim patiendo, de diabolo triumphavit, in sepulcro quievit, in resurrectione exsultavit: ita et nos poenitentia qua vincimus diabolum, cruciat. Justitia qua a malis quiescimus, tranquillat. Vita aeterna, ubi videtur Deus sicut est, glorificat atque jucundat. Poenitentiae igitur vox est: Miserere mei, Deus. Justitiae vox est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Vitae aeternae vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.

Collatio In Psalmum CL: « Laudate Dominum In Sanctis Ejus, » Etc.

VERS. 1.-- Laudate Dominum in sanctis ejus. D. Hieronymus, in sancto ejus; alii, in sanctitate, sive sanctuario ejus; Septuaginta, ἐν τοῖς ἁγίοις. Haereticus posset calumniari hunc locum, si quispiam adduceret ad causam honoris sanctorum. Sed quanquam sunt infinita loca alia, quibus certo certius demonstratur sanctos esse venerandos honore debito, non tamen extra viam hic locus ad hoc citaretur, vel juxta veritatem Hebraicam. Nam, qui sic vertunt, intelligi volunt de sacrario coelesti, ut adnotat Munsterus in scholiis. Nemo autem Catholicus potest dubitare virum sanctum esse Dei templum, juxta Epistolam I, Cor. 3 et 6. Et Chaldaeus interpretatur, in domo sanctuarii ejus. Adde psalm. CXIII, ubi psallimus: Facta est Judaea sanctificatio ejus. Hebraei legunt LEQUODSCHO, id est si reddas ad verbum, in sanctificatione ejus, quod hic legitur, BEQUODSCHO. Insuper in principio psalmi CXLVIII, dicebatur: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis, non arbitror aliqua excelsiora esse ipsis sanctis, extra Deum super excelsum. Denique D. Chrysost. in hunc psalmum citans utramque lectionem, nihilominus interpretatur de sanctis. « Alius, inquit, in sanctos ejus, alius, in sanctificatione ejus. Aut de populo hic ait, aut propter vitam sanctam, et viros sanctos, aut propter sacerdotium. » Haec ille.

Chapter 157 of 157