Caput XXXVII. Quod in nulla nostra virtute debeamus confidere vel gloriari velle.
Hostias, inquit, et incensum praecepit ut sacrificarent ei. Animalia pro Daniele occidere, vel incensum cremare, et ejusmodi quaelibet in ejus usus vel utilitatem expendere omnino non esset culpabile. Culpabile autem haec illi sacrificare, et homini mortali divinum honorem expendere. In hostiae immolatione, brutorum et irrationabilium caro mactatur, in incensi concrematione suavis odor latius spargitur Quasi igitur viva, sed bruta caro mactatur, quando quilibet irrationabilis appetitus vel affectus in nobis carnis contritione mortificatur, et tunc velut incensi odorem latius spargimus, quando cujuscunque virtutis opinionem dignis laudum praeconiis dilatamus. Ex his itaque quae in nostris appetitibus vel affectibus adhuc bestialiter vivunt pro Daniele nostro mactare, et ejusmodi mortificationem in devotionis nostrae usum et utilitatem exercere absque ulla contradictione non erit inutile. Cum autem Danielis officium multiplici laude commendamus, et de virtute devotionis, bonae opinionis fragrantiam sermonis nostri commendatione circumquaque diffundimus, bonum opus quidem facimus, si in his omnibus Danielis nostri non tam gloriam quam utilitatem quaerimus. Et, ut apertius dicam quid sentiam, bonum est utique ob devotionis gratiam et orationis instantiam vitam nostram restringere, bonum est virtutem orationis commendare et laudibus efferre, si tamen ab hoc fiat ut nostra devotio in melius excrescat et ferventior exsurgat, non ut gloriosior appareat. Quam multi sunt qui cum per orationis instantiam, aliquam se obtinuisse gratiam credunt, multum jam de sua devotione vel sanctitate praesumentes magna et ab aliis de ea aestimari volunt. Hoc est quod Nabuchodonosor postquam per Danielem ad voti sui desiderium pervenit, tam inepto quam vano eum honore cumulavit. Hoc autem quod circa hanc de qua loquimur virtutem reprehendimus, in qualibet virtute, vel gratia cavere debemus. Audi aperte, diligenter adverte, memoriter retine si in aliqua gratia, in aliqua industria, si in aliqua virtute tua confidis, praesumis, gloriaris, divinum quidem et satis improbe honorem ei impendis, ne dicam Deum tibi facis. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Maledictus homo qui confidit in homine, ergo qui confidit in se vel aliqua sua virtute: Gloriam meam, inquit, alteri non dabo, nec laudem meam sculptili (Isa XLII).
Chapter 37 of 114