Skip to the text

Caput XXXVIII. Quam multi quaerunt virtutum scientiam, morumque doctrinam ad ostentationem, non ad utilitatem.

Quam multi gloriantur, et gloriosi in oculis hominum esse volunt, non dicam de eo quod virtutes vel sanctitatem habeant. Sed quod de virtutibus quidem prudenter disserere, et diserte disputare sciant. O quanto satius, o quanto utilius tibi esset aurum scientiae et argentum eloquentiae non habere, quam inde tibi idolum facere! Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Virtutum modum, et formam solam per intelligentiam et doctrinam depingere, et memoria retinere, earum autem effectu carere, quid aliud est quam quaedam simulacra corde gestare? Scientia sanctitatis sine intentione bona quid aliud est quam imago sine vita? Scientia sola sine sanctitatis effectu, et bonitatis affectu, quid aliud est quam simulacrum vanum sine motu, et sensu? Os, inquit, habent et non loquentur, oculos habent, et non videbunt; aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo (Psal. CXIII). Os, ut omnes novimus, est instrumentum loquendi; oculi, instrumentum videndi; aures, instrumentum audiendi, et in hunc modum debet et de aliis intelligi. Quid itaque est os, oculos, aures, vel talium quaelibet habere, et ea in nullos usus exercere, nisi officiorum instrumenta habere, et instrumentorum officiis carere? Legis quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Ad os itaque pertinet confessio, ad oculos circumspectio, ad aures obauditio, ad nares discretio, ad manus operatio, ad pedes promotio, ad guttur supplicatio. Ecce illa tua scientia inanis optime fortassis novit quae sit virtus confessionis. Novit quia omnia in confessione lavantur. Novit fortassis quomodo confiteri debeat, nec tamen confitetur. Os igitur habet et non loquitur. Novit fortassis quomodo vitam suam circumspicere debeat, eam tamen quomodo oportet circumspicere dissimulat. Videndi quodammodo instrumentum habes, sed videndi officio cares. Nosti forte quae sit virtus obedientiae, et qualis debeat esse, nec tamen vis obedire. Hoc est aures habere, et non audire. Per scientiam discernendi instrumentum fortassis habes spiritualis odoramenti. Sed dum in moribus discernendi nullum studium impendis, de inutili instrumento inaniter gloriaris. Scis quomodo te oporteat in bono opere exercere, nec tamen vis fructum boni operis per experientiam capere, hoc est manus habere, et non palpare. Quid enim est manibus palpare, nisi operum fructus experiendo probare? Profectuum pedes per scientiam accepisti, si quomodo in anteriora extendere oporteat didicisti. Sed pedes habens minime incedis, si ad profectum non tendis. Supplicandi doctrinam accepisti, et non vis supplicare, hoc est guttur habere, et nolle clamare.

Chapter 38 of 114