Skip to the text

Caput XXXIX. Quod in cujuscunque virtutis exsecutione septem ista oporteat observare.

Si autem diligenter attendimus, septem ista in cujuscunque virtutis exsecutione observare debemus. Primum illud quod ad os pertinet, anteacta mala damnare, et accusare. Secundum quod ad oculos pertinet, quid agendum sit diligenter investigare, et per investigationem cognoscere. Tertium quod ad obauditionem pertinet, invento consilio consentiendo acquiescere, et obtemperare velle. Quartum quod quasi varium sit, agendo bono insidiantia mala caute deprehendere, et prudenter discernere. Quintum quod etiam quasi ad manus spectat, deliberatum bonum opere explere. Sextum quasi quadam promotione pedum, ex bono incoepto semper ad meliora tendere. Sed quia ad nullum horum per nosmetipsos sufficientes sumus, ad omnia haec divinum auxilium implorare debemus. Si autem haec novimus, nec tamen opere exercemus, quid aliud in acquirendis, et excolendis scientiis otiosis, et inutilibus, quam vana et inania simulacra facimus, vel colimus, dum sola virtutum notitia contenti sumus? Vide quam sit perversum atque damnabile, spiritualem doctrinam ad solam ostentationem non autem ad aedificationem quaerere. Carnis prudentia est ista profecto, et quae prorsus inimica sit Deo? Quid, quaeso, prodest, imo quantum obest cum magno labore, et summo studio quaerere, et investigare, et anxie scire velle, quae nullo modo velis opere exercere? Nam luce clarius constat, quia servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens quin potius agens indigna, plagis vapulabit multis. O quale, et quam inutile consilium, consilia vitae ad hoc solum quaerere, ut habeas quo possis caeteris sapientior apparere, et magistri nomen obtinere! Quam acuta prudentia, quam astuta providentia illis consiliis exquirendis vehementer insistere, quibus adeptis, nullo modo velis acquiescere! Saepe autem hujusmodi mentibus justo Dei judicio accidere videmus, ut quales prius sunt spiritales providentiae ad spiritualia, tales postmodum fiant carnales providentiae ad carnalia. Qualia, inquam, spiritualia consilia prius existant ad coelestia et divina, talia post modicum carnalia consilia inveniantur ad saecularia et humana. Quemadmodum enim in spiritualibus et animae lucris prius vident quae salubriter facere possint, et tamen facere nolint; sit postmodum in carnibus commodis et temporalibis lucris videant quae utiliter facienda sint, et tamen concupiscentia victi vel socordia devincti, omnino facere non possint. Solent autem hoc ipsum quibusdam etiam utiliter accidere, ita ut ex eo ipso jam incipiant vitia sua detestari et abhorrere, et super hoc ipso divinum auxilium implorare, cum videant nec inter summa pericula seipsos posse a suis excessibus temperare, unde est illa prophetica imprecatio, seu postulatio: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, hinc saltem colligamus quam ineptum sit et inane de solis inanibus virtutum scientiis, et quibusdam quasi ipsarum simulacris gloriari velle, cum apud Deum detestabile sit hominem de aliqua sua virtute praesumere. Ecce Nabuchodonosor reprehendimus, et merito reprehendere debemus quod Danielem, quamvis hominem fidelem, divino honore donari praecepisset, quanto magis si ejus imagini idipsum exhiberi voluisset.

Chapter 39 of 114