Caput XL. Quod saepe desiderium corrumpitur unde intelligentia illuminatur.
Sed videamus inter haec quam vera de Deo senserit vel dixerit, qui tam inania fieri voluit. Loquens ergo rex ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc. (Dan. II). Ecce quam sane, et de divinis sentit, et tamem idololatriae simile quod per opus exercuit. Sic sic sub uno eodemque tempore et Moyses in monte ad summa et divina contemplanda sublimatur, et plebs sibi commissa ad idololatriae scelus, et vituli culturam in valle dejicitur, et fit utique saepe in uno eodemque animo, modo mirabili atque miserando, ut unde in summis intelligentia humana ad divina illuminatur, inde minus desideriorum turba corrumpatur. Quis enim nesciat quomodo magnitudo revelationum mentem incautam in superbiam elevat, cum Apostolus ipse de seipso dicat: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (I Cor. XII). Saepe etenim quidam adhuc inter ipsa divinarum revelationum spectacula constituti, apud semetipsos tacita mente superbiunt, jam magna de se aestimantes, magni ab aliis aestimari dignum ducunt, jam quomodo et aliis innotescere valeant sagaci sollicitudine perquirunt, jam inanis favoris auram captant, et illam quam apud Deum habere consueverant gloriam veram, in vanam commutant. De qualibus Psalmista: Et mutaverunt gloriam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV). Cum enim scriptum sit: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. XL). Quid aliud erit vitulus fenum comedens, nisi humani favoris appetitus, carnalem et temporalem gloriam ambiens? Quid igitur aliud erit vitulum animal quidem petulcum et brutum colere, quam in gloriae temporalis ambitione irrationabili appetitui deservire, et in temporali et inani gloria gloriam suam constituere? Et Nabuchodonosor quidem, quem tamen juste reprehendimus, tolerabilius aliquid fecit, qui hominem utique animal, videlicet rationale, divino honore donavit. Nam procul dubio irrationabilius erit irrationabile, quam rationabile animal colere. Alii confidunt et gloriantur in propria virtute, alii autem de sola virtutis aestimatione. Illi de eo quod habent vel se credunt habere, isti de eo quod aestimantur ab aliis esse. Illi de testimonio conscientiae, non quasi apud Deum, isti de testimonio famae quasi apud proximum tantum. Illud itaque est velut animal irrationabile, istud velut animal rationale. Felix qui gloriatur de conscientiae testimonio, sic tamen quasi in Domino. Alioquin ingratum valde gloriari de munere, sed non in muneris auctore. Quanto melius, quanto rectius dictus rex Deum quam Danielem adoraret, et ei sacrificaret, qui eum quidem (quamvis Danielis officio) docuerat quod quaerebat.
Chapter 40 of 114