Caput XLI. Quod alia ex divina revelatione cognoscimus, alia ex ratione colligimus.
Sed quia reprehendenda, ut jam diximus, fecit, videamus quam recta de Deo senserit in eo, quod dixit: Vere Deus vester, Deus deorum est, et Dominus regum. Cum potestas regia sit principalis et summa, quid est regem hoc dicere, nisi ex intimo animae sensu hoc fortiter immobiliterque tenere? Quid est hoc Danielem a rege audire, nisi intimum animae sensum, veram animi devotionem non debere, nec posse latere? Vel in eo fortassis quod alia Daniel a Deo discit, alia etiam a rege audivit sacra Scriptura mystice innuit, quia in devotionis nostrae usum alia sunt quae ex divina revelatione discimus, alia quae ex insita nobis rationis vivacitate perpendimus. Quod autem de Deo loquens vester et noster dicit, respectum gratiae, non conditionem naturae attendit. Speciali enim quodammodo illorum proprie erat, qui ex gratiae ipsius munere, et meritorum praerogativa singularem, prae caeteris apud ipsum familiaritatis locum, et confidentiae ausum obtinuerant. Et absque dubio devotio est, quae Deum et propitium reddit, et familiarem efficit. Deus, inquit, deorum, et Dominus regum. Nam etsi sint qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra, secundum illud: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI), nuncupative quidem sic dici possunt: nam quod Deus naturaliter et substantialiter est, omnino esse non possunt. Est ergo Deus deorum, et Dominus regum. Quia, testante Apostolo: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII). Nam quod alii aliis praesunt, quod viri virtutum vitiis et passionibus suis dominari possunt, ex summi Regis sane munere accipiunt. Ait ergo: Vere Deus vester, Deus deorum est, et Dominus regum, revelans mysteria, unde autem haec colligat, atque conjiciat, statim adnectit, cum dicit: Quia potuisti aperire sacramentum hoc. Ex eo enim, quod sibi secreta cordis sui, ex eo item quod sibi arcana consilii divini, unum de praeterito, alterum de futuro, sub uno eodemque tempore revelavit, mira ingenii vivacitate, summae divinitatis revelationem perpendit. Ex eo autem, quod de sui cordis secreto audivit, et verum probavit, verum et illud esse collegit, quod divinitatis consilio vel proposito interim per experientiam probare non potuit. Prudenter igitur animadvertit summam sapientiam esse, quae Danieli potuit in tam tenebroso humani cordis abysso alienae conscientiae secreta aperire. Nam, secundum Salomonis sententiam, solus Deus est, qui novit cor omnium filiorum hominum. Sagaciter nihilominus deprehendit summam potestatem esse quae Danieli potuit futurorum, atque gerendorum ordinem et dispositionem pro beneplacito revelare. Quis enim alius quam Deus divinum consilium ei manifestare potuit? Juxta illud, quod Isaias dixit: Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Isai. XL.) Teste namque Apostolo, sicut nemo novit quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est, sic nemo novit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei. Recte ergo dicitur: Vere Deus vester, Deus deorum est, et Dominus regum, revelans mysteria, quia potuisti aperire sacramentum hoc.
Chapter 41 of 114