Caput XLII. Quod optimum sit devotionem nostram eousque proficere, quod nulla occupatio possit ejus officium interrumpere.
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera magna, et multa dedit ei. Si per Danielem devotionem recte intelligimus, quid aliud erit Danielem in sublime attollere quam devotionis officium inter caetera quaelibet officia principale et praecipuum reputare, et quasi summo loco habere? Fieri autem solet postquam mens quanta sit virtus verae devotionis per experientiam ejus probat, ut studiis vehementius intendat et ejus provectibus diligenter insistat, investigando quaerat, quaerendo inveniat, unde in idipsum ad meliora proficiat. Quid aliud igitur quam munera magna et multa devotionis nostrae Daniel accipit, quando ex alacriter impenso studio, quasi quaedam intelligentiae talenta et prudentiae lucra facile invenit, unde ad majora crescere, et ad plurima dilatari possit? Et constituit eum, inquit, principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. O utinam devotio nostra, eousque proficiat, quo cunctis principibus Babylonis superior, cunctis prudentibus Babyloniae sapientior appareat, et omni eo quod in mundo placet, vel pretiosum videtur ex mentis nostrae judicio, pretiosior emineat, et ex arbitrii decreto superius lucrum obtineat! Hoc erit, ut arbitror, Danielem a rege principatus, et magisterii arcem accipere. Utinam contingat, tandem aliquando nostram devotionem id perfectionis attingere, quo nulla quantumlibet vehemens affectio, nulla occupatio, nulla sollicitudo, nulla suggestio, vel suasio possit in nobis ejus studium, non dicam dissipare, sed nec quidem interrumpere, et illud immobile Apostolicum impleatur: Sine intermissione orate! (I Thess. V.) Utinam caetera quaelibet officia ita disponantur, vel ordinentur, ut devotionis nostrae usibus et utilitatibus militare, seu etiam subservire probentur!
Chapter 42 of 114