Skip to the text

Caput XLIII. Quod etiam in necessitatis nostrae usibus nihil improvide, nihil inconsulte agere debeamus.

Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrac, Misach et Abdenago (Dan. II). Petenti Danieli, rex absque dubio consentit, quando mentis arbitrium facile acceptat, et recipit quidquid ei conscientia sub tempore intimae devotionis suggerit. Sed quae, quaeso, dicta est illa Babylonis provincia, vel quae illius provinciae opera? Certe circumadjacentem Babylonis provinciam Deus fecit: nam muros utique, et aedificia humana industria explevit. Si ergo Babylon recte confusio interpretatur, si ejus quaelibet confusioni subjacere videntur, quomodo, quaeso, ad Babylonem pertinere, vel confusioni subesse potuit, quod Deus fecit et instituit? Scimus autem, quia Deus hominem multiplici necessitati subjecit: nam comedendi bibendi, et quorumlibet ejusmodi necessitatem ex ipso conditionis suae jure accepit. Sed si in primo illo conditionis suae statu perstitisset, ista homo nullo modo erubesceret, quia sine omni peccato exercere potuisset. Nunc autem eadem ipsa necessitatis officia juste erubescimus, quia corruptionis nostrae vitio devicti, sine culpa exercere non valemus. Recte ergo Babylonicae possessioni deputatur lata illa, et vere multum dilatata infirmitatis nostrae corruptela, quae confusioni subjacere non dubitatur. In hujusmodi itaque provincia, et necessitatis nostrae officio, vel opera, erit omnino perutile praedictos illos viros praefecisse, et sub eorum dispositione omnia redegisse. Sicut superius jam diximus, per istos tres viros, circumspectionem, discretionem, deliberationem intelligere debemus. Debemus itaque non solum in studiis et exercitiis spiritualibus, verum etiam in negotiis saecularibus et necessitatis usibus nihil incircumspecte, nihil indiscrete, nihil improvide facere. Et hoc erit Sidrach, Misach et Abdenago, super omnia opera provinciae Babylonis constituisse. Itaque in his etiam, in quibus humanae necessitati consulimus, vel communi infirmitati deseruimus, nihil sine modestia, nihil sine mensura, nihil sine intentione bona, nihil praeter ordinem, nil praeter rationem agamus, et quale Daniel magisterium in Babylonica provincia habere nos voluit, obtinemus. Denique secundum Sapientis sententiam, omnia fac cum consilio, et tale magisterium habes, quale tibi propheta designat ex mysterio. Omnino namque opus est circumspectione, discretione, si volumus nihil improvide, nihil inconsulte agere.

Chapter 43 of 114