Skip to the text

Caput XLIV. Quod quidquid animum per cogitationem pulsat, mentis devotionem excitare debeat.

Ad ultimum autem in conclusione sermonis infertur: Ipse autem Daniel erat in foribus regis (Dan. II). Scimus autem, quia perfores aditus ad interiora patet. Daniel denique, quasi in regis foribus observat, quando devotio nostra circa quaslibet suggestiones caute invigilat, et contra quaslibet maligni machinationes in ipso tentationis aditu oratione repugnat, ne incautam mentem ulla infestatio, vel violentia opprimat, vel fraude circumveniat. Felix animi status, et omni studio expetendus, quando omne quod animum per cogitationem pulsat, et statim absque ulla mora mentis devotionem excitat. Debet itaque devotio mentis omnem arbitrii consensum studiose praevenire, et oratione praemunire. Et hoc erit Danielem regis foribus praesidere. Ad omnem suggestionem, ad omnem emergentem cogitationem petamus a Domino ne nos inducat in tentationem, et habeamus Danielem civitatis nostrae foribus praesidentem. Audi quid secundum haec Sapiens admoneat, cum dicat: Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat (Tob. IV). Ad veram autem vitam vias nostras dirigat, qui sine fine vivit, et regnat. Amen.

Chapter 44 of 114