Skip to the text

Caput II. De intellectualis sensus illuminatione, vel quomodo contemplationis nostrae spectacula, menti soleant utilem timorem incutere.

Somnium vidi, inquit, quod perterruit me, et cogitationes meae in stratu meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me (Dan. IV). Prius dormimus quam somnium videamus. Quia per somnium corporis sensus corporeus sopitur, recte per somnium mentis alienatio intelligitur, per quam exteriorum omnium memoria funditus intercipitur. Somnium autem videre, est in divinae contemplationis arcanum mente transire. Dormit itaque et somnium videt qui per mentis excessum in sublimium contemplationem ascendit: Somnium, inquit, vidi, quod perterruit me. Hujusmodi somniorum alia deterrent, alia demulcent, alia contristant, alia laetificant. Laetificat sane (nec mirum) contemplatio aeternorum gaudiorum, terret vero speculatio divinorum judiciorum. Quis enim digne exprimere possit, quam laetum, quam jucundum sua eum visio sive revelatio facit, cui Deus per Spiritum suum revelavit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in corde hominis ascendit? Sed quomodo eum econtra sua visio terret, qui mentis sublevatione per contemplationem videt, quam miro, quam occulto Dei judicio quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, et alius natus in regno inopia consummetur? Quem, quaeso, divinorum judiciorum abyssus non terreat, cum divino lumine tactus mentis intelligentia perspiciat, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus, casumque in omnibus? Viderat utique Propheta, quia judicia Domini abyssus multa et perterruerant eum visiones capitis sui, cum diceret Domino: A judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Solent tamen hujusmodi visiones perterrere, non tam eo tempore quo per excessum mentis videntur, quam tunc temporis cum post excussum somnum ad memoriam revocantur, quando subtili examinatione secum tacita mente retractantur. Hinc est illud quod sequitur, cum dicitur: Et cogitationes meae in stratu meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Ex duobus siquidem se asserit conturbari, ex cogitationibus suis, et visionibus capitis sui. Cum enim mens ex divina revelatione mirandum, imo et formidandum aliquid considerat, et postmodum ad se rediens secumque retractans seipsam forti examinatione dijudicat, ne forte digna sit, cui tale aliquid contingat ex propriis nimirum cogitationibus secum agitur, ut sua eam visio perterreat. Cogitationes, inquit, meae in stratu meo. Quid hic intelligitur per stratum, nisi intimae quietis otium, visio vero capitis, illuminatio sensus intellectualis. Et visiones, inquit, capitis mei conturbaverunt me. Cogitationes suae itaque in stratu suo, et visiones capitis sui unumquemque tunc perterrent, terrendoque conturbant, cum ex eo quod secum post divinae revelationis arcanum meditationis suae negotioso otio pertractat, ad salubrem sollicitudinem, utilemque formidinem evigilat. Cum enim quis ex divina revelatione cognoscat quomodo soleat alius de bono in melius proficere, alius de malo in deteriora vergere, vel quomodo contingat alios de summis bonis in infima mala corruere, vel de infimis malis ad virtutum summa ascendere; quid, quaeso, mirum, si sua eum visio cogat formidare? Nescit namque homo finem suum; sed, sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Eccle. IX).

Chapter 46 of 114