Skip to the text

Caput VIII. Quibus devotionis studiis insistere debeat, qui occultorum revelationem divinitus exspectat.

Donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel. Perpendis ex his, ut arbitror, quo Daniel iste modo ingreditur de exterioribus ad interiora, modo egreditur de interioribus ad exteriora. Exterius est, quando devotio nostra meditando, dijudicando, orando, sollicita est de rebus exterioribus. Interius est, quando eisdem exercitiis vel studiis occupata est, et sollicita pro rebus interioribus. Necesse enim habet providere bona coram Deo, et coram hominibus. Coram hominibus in sermone et opere, coram Deo in cogitatione et voluntate. Facta itaque et dicta nostra ad judicium revocare, et pro his Domino supplicare, hoc est Danielem exterius esse. Cogitationes, affectiones, voluntates, intentiones alta perscrutatione rimari, et pro ejusmodi in oratione compungi, hoc est Danielem intus morari. Vel hoc est Danielem exterius esse, tam interiora quam exteriora nostra secundum humanum judicium pensare, et hoc est Danielem interius esse, tam ista quam illa, secundum judicium divinum aestimare. Quando inter bona etiam opera quae agimus, quando inter utilia quae dicimus, subtili examinatione pensamus, quid de nobis homines sentirent, quid sentire deberent, si nostras intentiones, si sordidas cogitationes, si pravas affectiones viderent; quando, inquam, hoc agimus, quasi Danielem exterius tenemus. Quando autem studiosa discussione quaeritur, qualiter opera, vel dicta nostra in conspectu Dei judicentur, etiam tunc cum secundum judicium humanum bona videntur, quando hujusmodi studio, cum magna devotione insistitur, Daniel noster intus invenitur. Quid itaque est Danielem ad interiora intrare, nisi ex intima devotione in his quae discutienda sunt, vel quaerenda tam de exterioribus quam de interioribus, ad divinum judicium recurrere? Et fit saepe, dum sapientes nostri in somniorum interpretatione deficiunt, dum studiosae meditationes, dum intimae perscrutationes divinorum judiciorum, arcana divinorum mysteriorum profunda penetrare praesumunt, nec possunt; fit, inquam saepe ut mens post hujusmodi defectum, ex ipso suo defectu admonita, ad semetipsam redeat, infirmitatem suam diligentius attendat, et sine Dei adjutorio quod nihil possit plenius agnoscat. Incipit tunc ex infirmitatis suae consideratione gemere, suspirare, praesumptiones suas arguere, et de propriis studiis prius inaniter praesumpta jam de sola Domini revelatione sperare, et devotionis studio penitus insistere. Et hoc est Danielem post sapientes intrare.

Chapter 52 of 114