Skip to the text

Caput IV. Quomodo oporteat saecularia studia deponere, et ad spiritualium investigationem convertere.

Inter haec autem, quos capitis visiones et subsequentes cogitationes conturbant, discant regis Nabuchodonosor exemplo quid facere debeant: Et per me, inquit, propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi (Dan. IV). Ecce quam diligenter, ecce quam instanter quaerit quod nescit, nisi prius desistit, donec somnii sui solutionem inveniat quam quaerit. Hinc est, quod Job de semetipso dicit: Causam quam nesciebam, diligenter investigabam (Job XXIX). Decretum proponere, est aliquid firmiter statuere, et quod omnino non liceat temerare. Vide ergo quam vehementer fieri voluit, super quo decretum proponit. Ad sapientes Babylonis pertinet sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum. Ad sapientes Babylonis pertinet prudentia carnis, quae inimica est Deo. Sapientes itaque Babylonis sunt peracuta scrutinia mundanae philosophiae. Sapientes Babylonis sunt peracuta consilia carnis prudentiae. Quid itaque erit ejusmodi sapientes introducere, et ad interiora revocare, nisi peracuta illa investigationis nostrae scrutinia, quae solebamus saecularibus negotiis impendere, ad spiritualia studia convertere? Quasi enim exterius sunt, quae sensu exteriori percepi possunt. Illa autem velut intus sunt qua: nisi interiori sensu omnino comprehendi non possunt. Intus ergo spiritualia, foris corporalia. Sapientes itaque Babylonis introducimus quando saecularia, et quaelibet exteriora studia ad spiritualem intelligentiam et spiritualium investigationem convertimus. Sapientes Babylonis introducere, est exteriorum curam postponere, et solis spiritualibus exercitiis studium impendere. Sapientes suos in intimis tenebat, qui dicebat: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum (Psal. LXXVI).

Notandum autem quod sapientes nostri, modo intus, modo foris sunt, et tamen in conspectu nostro non sunt. Quasi in arbitrii nostri conspectu habetur, quod per intentionem, et ex deliberatione agitur. Saepe autem contingit ex multa studiorum nostrorum consuetudine animum ad inolita scrutinia incidenter recurrere, et antequam advertat quid intendat, multam ibi moram invectere, hoc est sapientes suos ante conspectum suum non habere. Sed ille absque dubio sapientes suos ante conspectum suum sistere facit, qui studia sua ab omni evagatione restringit, et juxta deliberationis suae propositum solis utilibus, et necessariis impendit. Sapientes suos mens quasi in conspectu suo tenet, et observat, quando circa studiosas meditationes suas tanta cura invigilat, ut investigationis suae pedem nusquam divertere liceat, nisi quo eas ex deliberatione direxerat, intantum ut sagacitatis suae industriam, nulla perscrutationum suarum evagatio vel ad modicum praeterfugere queat.

Chapter 48 of 114