Skip to the text

Caput XI. Quod saeculares scientiae debeant spiritualibus studiis subservire, et verae devotionis lucris militare.

Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, illud pro certo tenemus quod multi saepe sub orationis suae tempore lumen revelantis gratiae suscipiunt, et quod ad ejusmodi gratiam multi ex virtute devotionis proficiunt. Hinc est quod rex a Daniele somnii sui interpretationem cum omni fiducia exigit, cum dicit: Balthassar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi. Visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra (Dan. IV). In quibus verbis illud primo notandum, quod dicitur hoc loco princeps ariolorum, qui superius dictus est collega eorum, nec eorum tantum, sed aliorum Babyloniae sapientum. Inter saeculares utique scientias quasdam scimus utiles et usui necessarias, quasdam vero (qualis ars ariolandi est) omnino perversas. Si igitur has quae absque dubio sunt perversae, potest vera devotio ad aliquem virtutis usum convertere, et in eis quemdam spiritalis militiae principatum coercere, quemadmodum hic ex arte ariolandi possumus colligere, quid tunc de his sentiendum est quae possunt esse utiles et bonae? Nam, ut caetera taceam, nonne tunc Daniel principatur, nonne quaelibet perversa scientia devotioni subservire cogitur, quando ex ejus consideratione humanus error plenius agnoscitur, quando ex ejus retractatione animus humiliatur, confunditur, compungitur, et ad devotionis studia instigatur? Nonne perversa quaelibet scientia devotioni subservit, quando animus a semetipso tempora exigit quae in hujusmodi studiis ineptis perdere consuevit, quando ex comparatione colligit quantum spiritualibus studiis invigilare debeat, qui tantis ineptiis quandoque se insudasse retractat? Sic itaque Daniel dictorum sapientum collega intelligatur, ut in eis quemdam spiritalis militiae principatum aequitatis jure tenere credatur. Debent ergo quaelibet saeculares scientiae spiritualibus studiis subservire, et nil quod verae devotionis lucris non militet in suis exercitiis praesumere. Quando ergo saecularibus scientiis importune insistimus, quando studiorum nostrorum importunitate devotionis nostrae exercitia interrumpimus, eum profecto qui principari debet, Danielem videlicet, servire compellimus. Sed attendendum est quam sit malum bonis etiam scientiis abuti, et earum abusione meliora studia praepediri, quando ex devotionis officio perversa quaelibet scientia debet, et solet in bonis usus deflecti.

Chapter 55 of 114