Skip to the text

Caput XII. Quod sit utile summae devotioni summam curam impendere.

Jure autem devotio bonis studiis antefertur, jure vero malis principatur, jure Danieli inter omnes sapientes Babylonis primatus conceditur, si veraciter constat quod per Nabuchodonosor dicitur: Scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi. Nonne huic sententiae concordare videtur, si recte pensetur quod ex ore Veritatis auditur: Amen dico vobis, quidquid orantes petieritis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. VI). Vera autem et plena devotio non est quae attestationi Veritatis credere non potest. Si autem potest credere, potest petendo et credendo obtinere. Fit itaque summae devotioni nullum sacramentum impossibile, si obtineri potest ex fide. Recte ergo animi arbitrium ex virtute devotionis obtinere nititur, quod ei impossibile non esse Veritatis testimonio comprobatur. Visiones, inquit, somniorum meorum quas vidi, et solutiones eorum narra. Optimum ergo studii genus est summae devotioni summam curam impendere, eo quod nullum sacramentum juxta demonstratam rationem sit ei impossibile. Juxta regis itaque Nabuchodonosor exemplum, Danielem nostrum quibuslibet sapientibus nostris praeferamus, omnia studia, omnia exercitia nostra verae devotionis lucris subservire cogamus, et tunc procul dubio non frustra attentabimus quidquid de divinis mysteriis cum Dei adjutorio ex ejus officio utiliter praesumimus. Sed nunc visionis ordinem prosequamur, spiritalisque intelligentiae sensum, saltem secundum moralem aedificationem majoribus ingeniis majora relinquentes perscrutemur.

Chapter 56 of 114