Skip to the text

Caput IX. Quanta virtus verae devotionis sit, quae Filium Dei facit, quae animum humanum Deo conjungit.

Donec collega, inquit, ingressus est in conspectu meo Daniel, cujus nomen Balthassar. Balthassar capillus capitis interpretatur. Recte ergo Daniel Balthassar dicitur, quia mens nostra ex vera devotione adornatur, ex vera devotione ad omnem profunditatem subtiliatur. Sed in hoc loco cum Daniel Balthassar dicitur, aliquid adhuc latere adjungitur, unde, ut arbitror, ad profundiorem intelligentiam provocamur. Daniel, inquit, cujus nomen Balthassar, secundum nomen Dei mei. Illud autem hoc loco praemonere jam volumus, quod multa Scripturarum loca ineptum aliquid vel perversum sonant juxta historiam, quae tamen mystice discussa, rectum aliquid loquuntur juxta spiritalem intelligentiam. Nam quod Daniel a rege, secundum nomen Dei sui Balthassar dicitur, quid aliud quam idololatriam juxta litteram sonare videtur? Sed sicut beatus Gregorius dicit: « Saepe res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa, sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis est, in scripto autem, prophetia virtutis. » Nam cum de regis David culpa, dum de Uriae innocentia tractaret, dum per adulterantem David Christum, per Uriam innocentem populum Judaicum interpretari voluisset, quid, inquit, per effectum istum David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursus per mysterium, quid David sacratius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat. Sic in facto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat. Sic et hoc loco sane, quod juxta historiam est reprehensibile, juxta mysterium potest commendabile aliquid exprimere. Cui nomen, inquit, Balthassar secundum nomen Dei mei. Si per regiam personam, regium recte intelligimus animum, quem, quaeso, dicit Deum suum nisi Christum? Nam, quamvis Pater, et Filius, et Spiritus sanctus veraciter sit unus idemque Deus, Christum tamen, secundum quemdam dicendi modum, recte religiosus quisque suum esse dicit, cujus nomine insignitum, cujus gratia praeventum se meminit, cujus denique personae agnoscit familiarius inhaerere per Incarnationis mysterium ex communione naturae. Si vero Balthassar capillus capitis interpretatur, videamus modo quomodo hoc nomen Christo congruere videatur, vel quomodo secundum hoc Dei sui nomen, mysticus Daniel merito nuncupetur. Scimus autem, quia caput viri Christus, caput vero Christi, Deus. Scimus absque dubio quia Trinitas Deus, principium est omnium creaturarum; scimus nihilominus quia persona Patris principium est aliarum in Trinitate personarum. Et quamvis secundum alium et alium modum dicatur principium hic et ibi, utrobique tamen tam congruenter quam veraciter potest principium dici. Quia igitur persona Patris, principium omnium est, jure ex capite designari potest. Si igitur Dei digitus, per similitudinem dicitur Spiritus sanctus, cur per similitudinem, similiter Christus non dicatur hujus capitis capillus? Capillus de capite oritur, et Christus de Patre generatur. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I). Caput capillo ornatur, et Pater per Christum clarificatur: Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII). Vides certe, quam juste Christus, Balthassar, hoc est capillus capitis, dicitur, quem verum Dei Patris Filium catholica fides veraciter confitetur. Nonne et nos secundum hoc nomen accipimus, quando a Christo, et per Christum obtinemus, ut merito filii Dei dici debeamus? Fratres, ait Joannes apostolus, filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus (I Joan. III). Hinc est quod ei qui voluntarie genuit nos verbo virtutis suae in quotidiana oratione dicimus: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). Si igitur Christus convenienter satis Balthassar dici potest, quia summi Patris Filius est, cur non et verus Christianus secundum dictam nominis rationem Balthassar dicatur, qui secundum adoptionis gratiam inter ejusdem Dei Patris filios deputatur? Non tamen omnis Christianus hoc nomine est, vel honore dignus. Sola devotio est quae eos discernit, sola devotio filios Dei facit. Si itaque devotio in Daniele intelligitur, vide quam recte Balthassar per effectum dicitur. Per quem quilibet in filiorum libertatem adoptatur. Quid autem aliud est devotio, nisi fervida mentis in Deum dilectio? Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Recte ergo devotio capillus capitis dicitur, quae quasi de summo omnium capite profluere videtur, dum de summi Patris inspiratione procreatur. Recte Balthassar dicitur, qui in modum capilli summo omnium capiti inhaerere videtur. Perpendis, ut arbitror, ex his quanta sit virtus verae devotionis, quae filium Dei facit, quae animum humanum Deo conjungit, et cum eo quasi unum spiritum efficit. Qui enim adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI).

Chapter 53 of 114