Skip to the text

Caput V. Quomodo insistere oporteat, qui ad divinorum mysteriorum enodationem anhelat.

Sed videamus modo cur sapientes suos in unum cogat, vel ad interiora compellat, ut solutionem, inquit, somnii indicarent mihi. Sicut in alterius visionis expositione jam diximus, aliud est divina judicia oculo contemplationis, et quasi per somnium cornere, et aliud eorumdem rationem perpendere, et qua aequitate, vel utilitate proveniant discretionis suae vivacitate dijudicare. Illud ad somnii visionem, istud pertinet ad somnii interpretationem. Somnium ergo quodammodo videmus, quando occulta Dei judicia in contemplationem et admirationem adducimus. Somnii nostri interpretationem quaerimus, quando post contemplationis nostrae spectacula eorum, quae per mentis sublevationem vidimus rationem, modum et ordinem investigamus. Nonne ad somnii visionem pertinet stupenda illa, quae in Scripturis legimus divinorum judiciorum magnalia in considerationem adducere, et eorum admirationi diutius et diligentius inhaerere? Nonne ad somnii interpretationem pertinet mysticam eorum intelligentiam quaerere, et per expositionem explanare posse? Nonne ad hujusmodi somnia anhelabat, qui in oratione dicebat: Illumina oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Quam autem pro magno haberet in ejusmodi somniorum interpretationem divinitus gratiam accipere, potestis ex illa ejus sententia perpendere. Cum enim de Domino praemiserit: Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel, statim adnectit: Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII). Veluti somnium jam viderat quae ex contemplationis suae luce deprehenderat, quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Somnii interpretationem quaesierat, sed necdum invenerat, cum alio loco dicebat: Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni (Eccle. VII). Oportet ergo sapientes suos in unum congregare, et ad interiora revocare, qui cupit ad ejusmodi, quae jam determinavimus somniorum interpretationem gratiam obtinere. Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei et aruspices. Tunc, inquit, ingrediebantur. Quid est tunc, nisi post decretum, post deliberationis propositum? Multi enim saepe multa proponunt, minime tamen faciunt, quia quam facile aliquid statuunt, tam facile rursum statuta rejiciunt.

Primo itaque observandum nobis est, ut utilia statuamus. Secundo autem, ut utiliter statuta firmiter teneamus. Attende quam firmiter statuit, quod optimus ille deliberator, optimum esse perpendit: Juravi, inquit, et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXXVIII). Audisti de voti institutione, audi et de voti exsecutione: Vota mea reddam in conspectu omnis populi ejus (Psal. CXV). Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei et aruspices. Superius generaliter de Babylonis sapientibus proposuit, hic quosdam specialiter expressit. Arioli, inquit, magi, Chaldaei et aruspices. Sed quia veraciter constat hujusmodi sapientes non vere sapientes esse, nusquam pene Scriptura sacra dicit eos sapientes nisi cum determinatione, sed modo Babylonis, modo dicit eos rex sapientes regni sui, vel aliquid hujusmodi. Si igitur per ariolos, magos, Chaldaeos et aruspices, studia prava, studia frivola, inepta et vana intelligimus, vide quam viriliter, vide quam salubriter ejusmodi studia ad spiritualia exercitia convertimus. Sapientes itaque Babylonis ad interiora compellimus, cum curam et sollicitudinem quam rebus supervacuis impendere solebamus, solis spiritualibus impendimus. Sapientes Babylonis velut in somniorum interpretatione occupamus, quando studiis supervacuis omnino sepositis, in divinorum mysteriorum, seu judiciorum enodatione singulariter insistimus.

Chapter 49 of 114