Skip to the text

Caput primum. De conscientiae securitate, vel profectuum innovatione.

Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo (Dan. IV). Quid per domum intelligimus, nisi conscientiam, et quid per palatium, nisi conscientiae securitatem, securitatisque fiduciam? Nam et palatium domus est, quaelibet tamen domus palatium dici non potest. Palatium namque est domus quaedam fortis, sublimis atque regalis. Si per domum conscientiam debemus intelligere, recte per palatium intelligitur securitas conscientiae. In domo itaque sua quietus sedet, quem sua conscientia non remordet. Quietam conscientiam facit praeteritorum malorum condigna satisfactio, et instantium malorum cauta providaque declinatio. Quietus itaque in domo manet, quem conscientia sua, nec de praeterita, nec de praesenti culpa remordet. Quietus in domo erat, qui veraciter dicebat: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Job XXVII). Quietus in domo sua exstitit, qui veraciter dicere potuit: Nihil enim mihi conscius sum (I Cor. IV). Quietus sane tunc temporis in domo erat, et in palatio suo florebat, cum dicebat: Gloria nostra, haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Quia in flore fructus speratur, recte per florem certa futurorum bonorum exspectatio figuratur. Quia flos est inchoatio futurorum fructuum, recte nihilominus per florem intelligitur innovatio profectuum. In flore ergo figuratur vel certa praemiorum exspectatio, vel nova meritorum promotio. In palatio itaque suo ille veraciter floret, qui sub bonae conscientiae suae testimonio coronam gloriae securus exspectat. Audi in domo sua quiescentem, et in palatio suo florentem: Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Quod dicit in justitia apparebo, pertinet ad domus quietem. Quod dicit satiabor cum apparuerit gloria tua, pertinet ad efflorationem. In palatio suo nihilominus florebat, qui cum magnae securitatis conscientia dicebat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. VI). Nonne et ille tibi in palatio suo florere videtur, cujus sensus de die in diem renovatur? In palatio suo sedet, floret, qui inter magna opera sua quae libenter facit, adhuc majora et meliora in corde proponit.

Chapter 45 of 114