Skip to the text

Caput III. Quod alia sit gratia per quam cognoscimus judicia divina, alia per quam discernimus merita propria.

Vide autem quam sit stupendum, quamve formidandum quod saepe mens divino lumine irradiata, per contemplationem videat quid tali homini, qualis ipse est, digne debeat contingere, et tamen talem tunc temporis esse nesciat, cui tale judicium ex divina sententia merito incumbat. Nonne Nabuchodonosor regi hoc idem contingit, qui divinam sententiam de arboris abscissione ex Dei revelatione cognovit, verumtamen ostensae arboris similitudinem ad seipsum trahere ignoravit? Vidit quid tali homini ex divina sententia incumberet, qui ejusmodi arboris imaginem, vel similitudinem in seipso gestaret, et tamen quod talis ipse exstiterit, quia per seipsum non potuit, per alium cognovit. Vide ergo quia alia est gratia, per quam cognoscimus judicia divina, et alia illa per quam discernimus merita propria. Illa namque contemplando, ista invenimus meditando. Illud itaque posse accepimus ex gratia contemplationis, istud vero ex studio meditationis et gratia discretionis. Et saepe unus idemque homo, utramque simul gratiam accipit quamvis sub uno eodemque tempore simul utramque exercere non possit. Quasi itaque alius alium consulit, quando quod per unum eumdemque mentis statum plene non potuit, ex alio statu alioque tempore discit, quod ad plenam sui cognitionem interim sufficere possit. Hinc est quod Nabuchodonosor per Danielem eruditur de his quae ipse in sua visione dubitare videtur. Mirumque in modum dum rex prophetae suam visionem narrat, ignorans docet alium, quod ab eo discat, et Daniel ab interrogante et ignorante discit quid discentem docere debeat. Sic utique, sic saepe mens prudenter inscia de contemplationis lumine reportat, quod postmodum per meditationem inveniat, pleniusque cognoscat. Accipitque meditatio de praecognita revelationis luce, unde nodos dubitationis dissolvat. Sicut superius jam diximus, per regem liberum arbitrium, per Danielem devotionem intelligimus. Ad ejusmodi itaque regem illa contemplatio pertinet, quae mentis arbitrio subjacet, quando eam animus jam ad manum habet, et velut ex potestate exercet. Sic et illa meditatio ad Danielem videtur pertinere, quam ex devotionis studio religiosa mens circa morum suorum circumspectionem solet exercere. Designatus ergo rex apud Danielem quasi somniorum suorum interpretationem quaerit, et invenit, quando animus, quae inter liberos contemplationis suae volatus prospexit, postmodum meditando, et circumspiciendo in moribus suis legit, et altius intelligit. Sed videamus modo quam instanter Nabuchodonosor quaesivit quod nescivit.

Chapter 47 of 114