Skip to the text

Caput VII. Quod ad mysteriorum enodationem melius proficimus devotione, quam investigatione, et quod verae devotionis sit omnia discutere, ut possit omnia dijudicare.

Si itaque ad mysticam divinarum Scripturarum intelligentiam, si ad divinorum judiciorum scientiam erudiri volumus, melius in hoc ipsum orando quam investigando proficimus, altius devota compunctione quam profunda perscrutatione illuminamur. Unde est quod ad ea, quae praemisimus, statim subnectitur: Donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Balthassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum sanctorum in semetipso (Dan. IV). Ecce spiritum deorum sanctorum habere dicitur, qui ad somnii interpretationem idoneus invenitur. In eo sane, quod dii isti, dii sancti dicuntur, illi profecto excluduntur, de quibus in psalmo canitur: Omnes dii gentium, daemonia (Psal. CXIII). Sed profecto qui hoc loco designantur. Spiritum sanctum habere creduntur; quia, si Spiritum sanctum non haberent, dii sancti non essent. De horum numero deorum esse deprehenditur, ad quem voce Dominica dicitur: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII). Ejusmodi itaque deos Psalmista expressit, cum alio loco dixit: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI). Ejusmodi deorum spiritum omnis sanctus accipit, ut sanctus esse possit. Omnis enim nostra justificatio, omnis nostra sanctificatio, absque ulla dubitatione est a spiritu isto. Sine hoc spiritu nescimus quod oremus, quomodo oportet, ipsum enim esse, docente Apostolo, didicimus qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). Ut ergo devotio nostra possit vera esse, oportet hunc spiritum habere. Si igitur per Danielem vera devotio intelligitur, recte de eo per Nabuchodonosor dicitur: Qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Sed cum superius expresserit quosdam sapientes, et quales veraciter constat, vere sapientes non esse, mirum, quomodo dicatur Daniel hoc loco eorum collega esse. Nisi enim cum eis aliquid commune habeat, nescio quomodo eorum collega existat. Illud autem scio quod spiritus ille quem Daniel secundum Scripturae testimonium acceperat, spirituales efficiat. Spiritualis autem dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Spiritus enim solet omnia scrutari, etiam profunda Dei. Si spiritualis dijudicat omnia, si spiritus scrutatur omnia, ergo eadem ipsa quae mundana philosophia; ergo eadem ipsa quae carnalis prudentia. Si omnia, ergo et ipsa quae quaelibet perversa doctrina. Solet namque qui spiritualis est omnia discutere, ut possit omnia judicare. Audi denique quomodo spiritualis ille omnia in sapientia sua tentaverit, ut omnia dijudicare possit: Dedi, inquit, cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam (Eccle. I). Vides quomodo iste rimatur, quomodo scrutatur, non solum bonos mores, verum etiam errores, non solum prudentiam, verum etiam stultitiam. Verae itaque devotionis est tam bona quam mala in contemplationem adducere, omnia investigare, omnia discutere, ut subsequenter et possit omnia dijudicare. Habet itaque vera devotio ex investigatione et perscrutatione cum Babylonis sapientibus aliquid commune, ut merito dicatur ex eo eorum collega esse. Differunt tamen ex intentione. Nam vera devotio doctrinas vanas atque perversas non ad hoc investigat, ut eis inhaereat, vel in eis ullam fiduciam ponat, sed ut eas dijudicando convincat, confutet atque condemnet. Daniel itaque noster, et mundi sapientes per investigationem eadem via currunt, quamvis per intentionem ad eumdem exitum non pertingunt. Recte ergo Daniel eorum collega dicitur, quibus in studiorum suorum discursibus, nonnulla ex parte communicare videtur.

Chapter 51 of 114