Caput X Quod maxime sub tempore orandi quibusdam solet intellectualis sensus aperiri.
Ingresso Daniele, rex coram ipso somnium loquitur, sicut verbis subsequentibus ostenditur: Et somnium, inquit, coram ipso locutus sum (Dan. IV). Somnium ejusmodi coram Daniele loqui, est mysteriorum quae divinitus erudiri cupimus, sub tempore orandi memoria tangi, et inter orandum divinae revelationis desiderio affici. Nam quemadmodum experti recognoscunt illi qui frequentibus relevationibus divinitus relevari laetificarique meruerunt, sub tempore orandi maxime solent illuminantis gratiae lumen accipere, et ex ejus inspiratione mysteriorum profunda penetrare. Ex intima namque compunctione animus lavatur, mundatur, et procul dubio quanto purior redditur, tanto facilius, tanto profundius illuminatur. Hinc est, quod Balaam de semetipso testatur: Dixit auditor sermonum Dei, qui visionem omnipotentis Dei intuitus est, qui cadit, et sic aperientur oculi ejus (Num. XXIV). Quid est quod dicitur, quod cadendo oculi aperiuntur, nisi quod inter orandum saepe intellectualis sensus aperitur. Solemus nos sane in terram toto corpore saepe prosternere, cum volumus attentius orare. Quantum ergo ad expositionem litterae spectare videtur, oculi ei quasi cadendo aperiuntur, qui lumen revelantis gratiae accipit, dum se in orationem prosternit. Si autem eadem littera mystice discutitur, in eamdem sententiam concurrere videtur. Quid enim est cadere, nisi semetipsum ex peccatorum suorum recordatione humiliare, et ex vera contritione cordis rigorem deponere? Sed animus saepe, dum semetipsum in hunc modum dejicit, in majori gratia resurgit, quia lumen oculorum suorum cadendo recuperat, quos male erectus clausos tenebat. Possumus tamen dicere, quod hoc sit absque dubio cadere, blandienti culpae consentire. Scimus autem quia nonnulli sunt, qui ex multitudine revelationum suarum se attollunt. Permittuntur autem qui ejusmodi sunt ex digno Dei judicio cadere, ut desinant superbire. Dum igitur in culpam labuntur, confunduntur, compunguntur, compuncti purgantur, purgati illuminantur. Sed si illuminati iterum superbiunt, superbiendo lumen quod receperant, amittunt. Illuminati itaque et elati iterum atque iterum dejiciuntur, lapsi et humiliati iterum et iterum illuminantur. Hanc cadendi resurgendique vicissitudinem saepe alternant, et hos alternandi modos multi diu, multumque frequentant. Multi autem hanc alternandi consuetudinem pessimo tandem fine concludunt, de quibus constat quod spiritualium charismatum gratiam non tam ad suam quam ad aliorum utilitatem acceperunt. Horum absque dubio Balaam typum ex suis operibus gessit, horum proprietatem in suis verbis expressit, cum dicit: Dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis videt, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus.
Chapter 54 of 114