Skip to the text

Prologus.

Sero quidem misi quod petenti promisi. Sed necessitatis, non voluntatis, vir amantissime, fuit quod prius non feci quod prius quidem volui, sed multis occasionibus intercurrentibus, propositumque praepedientibus jussionem tuam explere non potui. Unum quod mihi post tam multam promissionis meae procrastinationem videbatur superesse, statui diuturnae dilationis dispendia, saltem uberiore debiti fenore recompensare. Inter haec, amice, amici animum libeat perpendere: cui dulce fuit dulcis amici obsequiis diutius inhaerere, et, ut suus labor illius voluntati (non audeo dicere utilitati) diutius militaret, compendiosum opus ex industria in longum protrahere. Sumpta igitur occasione scribendi, seu etiam regula dicendi ex illis Isaiae verbis, quae meo tibi munere exponi postulasti, quaedam de interioris hominis statu diffusius digessi. Deambulantis itaque, non itinerantis more brevis itineris compendia multiplici evagatione protraxi, non locorum amoena, sed verborum profunda, sententiarumque sublimia curiosa otiositate, et otiosa curiositate per lustrans simul et admirans. Quis enim merito non miretur vetustatis nostrae statum, sub tam compendiosa verborum brevitate plene comprehensum? Perpendite, obsecro, quam congruo ordine, quam miranda ratione prius vitia, postea peccata mystice describantur, ubi et remediorum contemptus adnectitur, in quibus tribus totius spiritualis corrutionis summa comprehenditur. Triplex vitium, triplex peccatum, triplex remedium: impotentia, ignorantia, concupiscentia. Tria haec interioris hominis sunt vitia, quae, cum consensum alliciunt, transeunt in peccata. Secundum hoc itaque triplex genus vitiorum est, et triplex genus peccatorum. Alia namque sunt peccata quae per infirmitatem, alia quae per errorem contrahimus, alia vero quae ex sola perversa voluntate ultro committimus. Triplex remedium intelligimus in divinis institutionibus, in divinis comminationibus, in divinis promissionibus. Haec itaque novem in paucis Isaiae verbis hoc eodem ordine, sub summa brevitate comprehenduntur, et miranda ratione ex mystica descriptione designantur, quae suis in locis plenius exponentur. Vere aliquid magnum, vere aliquid profundum, imo et saluberrimum esse debuit, quod ex ore Dei sonuit, quod de divino oraculo manavit. Si contemnitur humana, nunquid saltem parvipendenda est doctrina divina? Cum vero mea legeris, multaque reprehendenda inveneris, facile mihi apud te veniam impetrabis. Nam, si insipiens factus sum, tu me coegisti. Da veniam, lector; non ego docere praesumpsi, sed petenti amico satisfacere volui.

Chapter 1 of 53