Skip to the text

Caput XXI. De integritate gratiae ante peccatum.

Attende ergo qualem gratiam accepit, et quantum per illam potuit, et tunc intelliges quid potestatis amisit. Sane absque dubio, et sine omni contradictione sufficientem gratiam habuit ante peccatum, non ad omne bonum faciendum, sed ad omne debitum solvendum, et ad omne malum cavendum. Quanta, quaeso, haec potestas ad bonum, et contra malum fuit quam ex cooperante gratia habuit? Quis glorietur se hanc possibilitatis integritatem recuperasse, vel praesumat se posse in hac vita recuperare? Quis, inquam, glorietur se vel totum fecisse quod oportuit, vel totum non fecisse quod non licuit? Quando, quaeso, poterit homo omne debitum solvere qui, secundum sententiam Job, non potest respondere unum pro mille? Sed et illud scimus, quia in multis offendimus omnes, et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Gratiam itaque (sed gratis) recuperare potest, et in recuperata gratia quotidie crescere potest. Verumtamen primae possibilitatis integritatem recuperare non potest. Et si majorem gratiam juxta aliquid recuperare possit, integrans tamen in hac vita habere non poterit. Puer semel truncatus majus corpus habere potest, integrum autem omnino habere non potest: gratiam sane integrum veraciter tunc haberet, si ad omne debitum solvendum, et omne illicitum cavendum sibi sufficeret: Sed, secundum Salomonis scientiam, non est justus in terra, et qui non peccet (Eccle. VII). Integram itaque gratiam recuperare non potest, nec ad primae possibilitatis integritatem post corruptionis suae malum proficere potest, eo quod caput languidum sit, et infirmitas ejus plenam curationem non recipit.

Chapter 22 of 53